Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/41

Haec pagina emendata est
35
Præfatio

filius (ecce ex Orthogulis nomine patet, Oguzalpem esse nostrum Sulejman Szahum Neræ Principem) qui cum ex rebus a se gestis in Asia, maximam conceperat famam, tandem ab Alajddino accersitus, charus fuit habitus. Et hucusque quidem Launicus Chalcocondila,

VII. Quamvis et minus recepta, et classicis Othmanidum scriptoribus in dubio posita, de origine Turcarum narratione, veritati, post Laonicum, proxime accedit Iohannes Gaudier annalium Turcicorum non incautus interpres, nihilo tamen minus de Othmanidum Imperatorum prosapia, atque maioribus nonnulla ex fabulosa Chronici Aliothmanici, ut existimo, narratione, nimis audacter historicam urget veritatem, in quo inprimis notandum venit, in Aliothmanica Genealogia, eum nomina quædam corrupti sermonis, et inordinatæ seriei hinc inde interserere, et temporibus locis, gentium et hominum appellationibus parum, aut nihil convenientia intrudere, quam quoad nostrum institutum, licet sint supervacanea, in lectoris tamen nostri gratiam, quam brevissime referre non pigebit.

VIII. Primus (inquit ille) apud Turcas rerum potitus fuit Othman, qui patrem habuit Erdogulem, hic filius fuit Sulejmani Szahi, filius Cabielpis, filius Casul buga (recte hucusque) filius Bajenderis (hinc sequuntur corrupta et Turcicis annalibus pene incognita) filius Oicolucis, filius Bajzugeris, filius Makis agæ,