Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/38

Haec pagina emendata est
32
Præfatio

generice dicta sunto satis; nunc operæ pretium existimamus, ut speciatum quoque quorundam, haud spernendæ authoritatis, proferamus sententias. Et inprimis quidem occurrit nobis Laonicus Chalioiondila, vir non solum inter clarissimos connumerandus scriptores, sed etiam de rebus Othmanidum in lucem educendis, maximopere sedulus existimandus. Qui collectis aliorum de huius gentis origine, opinionibus, et in Epitomen quasi redactis, primo historiæ suæ libro eas ita recenset. 1mo, Quidam, inquit, putant Turcas (hoc est Othmanidas) a Scythis, quos et Tartaros vocant, originem ducere, eosque Parthis summam rerum potientibus, septenis vicibus à Tanai progressos, Asiam superiorem (h. e. maiorem) totidem vicibus devastasse. Coniecturam autem suam confirmari ex hoc putant, quia videre est, aiunt, etiam nunc, ut fertur, plurimos istius gentis homines, ubique per Asiam dispersos, moribus et victus ratione, Nomadas referentes Scythas; nullibi nimirum certas habentes sedes. Pergit ulterius. Turcas Scytharum esse progeniem et alia ducuntur coniectura, qui suam opinionem confirmare nituntur, quia Barbaræ Turcorum gentes, quæ Lydiam, Cariam, Phrygiam, et Cappadociam incolunt, lingua et quotidiano usu, nihil discriminis habere cognoscuntur a Scythis, qui Tanaim inter et Sarmatiam habitant. 2do. Sunt itidem (idem refert) qui Turcas è Parthorum progenie descendere existumant. Hos enim (ad probandam suam rationem