Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/37

Haec pagina emendata est
31
Præfatio

flumini ab ipsius filio, aut nepote, superstructus; qui et hodie conditoris nomine میخال اوغلی کوپرسی Michalogli kioprisi i. e. Pons Michalogli, appellatur. Eiusdem est originis Malioczoglorum prosapiæ, cuius authorem è Bulgarica vel Sirbica gente, fide Christiana relicta ad Turcas venisse, communis Turcarum fert opinio, nec alibi nisi in cantilenis, quibus acta virorum illustrium celebrare solent, Malcoczoglorum nomen auditur, apud historicos ver maxime siletur. [Floruit ille sub Muhammed Constantinopoleos expugnatore]

IV. Porro et in ipsa Oguzorum stirpis recensione, tam incognita quidam fingunt nomina, ut et ipsis barbaris barbara merito videantur. Oguzalpis nimirum, quem Ergogulis patrem, et Duzalpis, quem Ogozalpis genitorem, Othmanique atavum fuisse asserunt. Alii eam non minus barbare in quatuor ramos dispescunt, Nambucos, Candeloros, Caramanos et Othmanos. Ex his priorum nomina non magis Turcica sunt quam Duzalpis: Caramanios vero quamvis non ignobiles in oriente fuerit, male tamen Oguziis annumerant. Etenim huius stirpis conditor Caramanougli, qui et regno nomen dedit, et prosapiæ; ex illis Persarum satrapis erat, qui invadente Persas Dzingizchano, Persicum iugum excisserat: ipsius vero posteros, ut inimicos incremento Othmanici Imperii, Turcæ describunt historici; neque ante deleta est ipsorum dominatio, nisi sub Sultano Mehemmed, Constantinopoleos expugnatore, anno Hegiræ 872.

V. Hæc itaque de diversis scriptorum opinionibus