Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/36

Haec pagina emendata est
30
Præfatio

III. Sunt alii, qui de tanta stirpe paulo honestius sentiunt, et ex clarissima inter Tartaros Ogozorum prosapia propagatam, concedunt; at præterito vero illius autore Szah Sulejmano, Neræ Principe, alia quædam ignota Turcis annalibus stirpium nomina intrudunt, Eurenesios puta, sice Ebrenenses, Turacambos, vel Turacanos, Michaloglienses, et Malioczoglienses, etc., etc. At ex his Eurenesiorum vel Ebrenensium, Thuracamborum vel Turacanorum nomina neque etymologice quidquam significare, nec in ullo eius gentis historico reperiri, meminimus, excepto Eurenus, sive ut plurimi legunt Ornusbeg, dux exercitus sub Murad 1mo, et primus qui Græciæ Princeps fuit appellatus, ut in historiæ serie loco suo videbitur. Fit etiam mentio cuiusdam Ornusi in libro quodam fabuloso سیرت بهوام Sireti Behram dicto, quem in cauponis caste, diebus Remazan lectitare solent. Eumque fuisse قهرمان Cahreman gigantem, et multis ante Muhammed sæculis vixisse, tum nempe, cum unicum حضرت ابراهیم Haziret Ibrahim (Abraham) fideles, agnoscerent Dei electum, et prophetam. Michaloglorum et Malcoczoglorum prosapiæ, quamvis inter Turcas, privatas tamen, nec adeo antiquas esse, quam certissimum est. Prioris enim primus parens Kiosè-Michal, quem genere Trapezuntinum, Comnenisque sanguine iunctum fuisse, Christo vero negato ad se fugisse perhibent Turcæ historici, sub Sultano Orchane demum floruit, cuius argumento est pons, ille lapideus Adrianopoli طونجه Tundze