Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/35

Haec pagina emendata est
29
Præfatio

orientalium gentium scripto reliquerunt, Tartaricos principes, Dzingizchani successores, a rege Persiæ Ebubekir Saadi filio, zengi nepote, anno Hegiræ 656, Domini 1258, qui est ante primum Othmani Imperii annum 44tus, victos et oppressos, regnoque Persico abreptas provincias restitutas esse, præter eas quas Satrapæ aliqui tenebant, qui in libertatem se vindicaverant, opportunam occasionem in Tartarorum, illa expeditione nacti, inter quos non minimi erat, supra memoratus Alajddinus Iconii Sultanus, et Othmani avus Sulejman. Unde clarè patet, Tartarorum regna in Asia, ab ipsis Persis, longe ante Othmanici imperii initia fuisse subversa, nec ita hoc inde potuisse sumere originem.

II. Sunt et alii inter Christianos historicos, qui forsitan per invidiam, Othmanum I Turcarum imperatorem exigui census hominem fuisse, et collecto è latronibus sicariisque, in vicinos grassatum esse, omnesque tam suæ, quam aliarum gentium vi, ac dolo oppressisse, perhibent. Cui equidem sententiæ, etsi eam nulla indigere refutatione putemus, ut quæper se ipsam concidar, veræ huius stirpis originem indicata, opponere tamen haud inutile erit. Laonici chalco Condylæ inter Græcos, quos de Turcicis rebus autoritatem, qui l. i. Othmanum primum Turcarum Imperatorem, et patre Erdogule, et avo Sulejmano inter Turcas tum genere illustrem, tum virtutibus clarum fuisse affirmant.