Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/30

Haec pagina emendata est
24
Præfatio

penahi Sultani. i. e. hic alumnus proborum fautricis aulæ Othmanicæ; et hic enutritus (sive educatus) in excelsa imperiali porta, quæ est magnificentiæ et potentiæ asylum. Assensum his quæ dicta sunt, facilè præbebit, quicunque ex Europæis aulæ Othmanicæ, vel modicam, habuerit notitiam, usumque Linguæ aulicæ parumper didicerit. Hæc legenti ἱστοριοφίλῳ dubium quoddam suboriri vix dubito, si apud plerosque et veteres, et novos Geographos, Turcis vel Turcomannis, ترکستان Tiurkistan regionem inter Czagataios Tartaros, et Chinenses sitam sedem adscribi viderit. At vero uti Turcæ et Turcomanni fœdissimo errore, confunduntur, ita utrisque non minori lapsu Tiurkistan sedes assignatur. Refutante ipso Saadi Othmanorum accuratissimo scriptore, dum Princeps qui ex Chinensibus provinciis ad Termurleng accesserant, illique contra Othmanum Imperium arma iunxerant, ex Turkistan venisse expressis verbis affirmant. خانان ترکستان ندن یکرمی نامدار شهریار اول ستمکاره یارو یاور اولوب امداد موقفنده قیام وعسکرکاه تیمورده ضرب خیام ایتدیلر Chanani Turkistanden igirmi namdar szehriar ol sitemkiare jaru javer olup imdad meuku finde kyam, ue askier giahi Tymurde Zarb chyiam ittiler. i. e. Ex Turkistani regibus, viginti principes fama celebres, illi tyranno in præstando adiuturio facti sunt socii, et copias suas Tymuro adiunxerant, et tentoria sua in castris illius finxerant. Turcas verò ex Oguzorum nobilissimo inter Tartaros genere descendisse, inferius ostendemus, ubi de origine Aliothmanicæ