Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/28

Haec pagina emendata est
22
Præfatio

iam celeberrimum Erdogulum, atque post huius mortem, nepotem eius Othmanum in ipsa etiam immatura ætate, suis præfecit exercitibus. Hic postquam extincto sine hæredibus, ut Turcarum annales perhibent, Alaiddino; omnium Imperii procerum consensu, Sultanus salutatus esset, ignominiosum hoc, vicinusque exosum populis nomen Tiurk, à sua gente prorsus exulare voluit, illudque solis rusticis, et agrestibus reliquit hominibus, aulicis suis Othmanli vel Othmanidarum nomine imposito, translatoque Iconio Neapolin Asiæ (quæ illis یکی شهر Eniszehr est) regni sede, non Turcarum, sed Othmanidum vocari voluit Imperator. Post autem expugnatam Europæ partem Græcorum, sive Europæorum nomine ab Historico Saduddin appellatur.

دلاوران روم سیّف رجوم رسوم ایله اول قوم کزیرانه هجوم ایدپ بوم شوم ارواحلرین عدّم ظلماتنه اوچوردیلر

Dilaveráni Rùm Suij-fĭrudzĭum rusum ile ol kaumĭ girizanè hudzium idùp, bumĭ szumĭ eruahlerin, addem ziilmatinè uczĭuldiler: Græci seu Turcæ Imperii etc. Post autem expugnatam Regiam urbem, Sultan Muhammed روم پادیشاهی Rum Padiszahi, voluit intitulari, Rum Padiszahi Sultan Muhammed ex eodem authore. Has ob causas nec hodie Othmanica aula vult appellari Turcica, neque hanc patitur denominationem, nisi ubi de lingua sermo est, ut: ترکیجه بلورمیسن Tiurkidze Billiurmisin; Scisne Turcice! cum usus non permittat interrogare عثمانیجه بلورمیسن Othmanidze Billiurmisin. Scisne Othmanice? Hoc enim civilitatem