Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/25

Haec pagina emendata est
19
Præfatio

moribus ornatorum, extra (eam) vero erant (Turcæ illi) exercitus Leonum bellicosissimorum. Neque aliam fuisse quam Scythicam illam, quæ Dzengizchanum secuta est, Turcarum gentem, hunc descripsisse poetam, tempus, quo vixit, evincit. Composuisse enim se hoc rosarium anno Hegiræ 656 sub regno Ebubekri filii Saadi, atque ita XLIV ante Othmanum, et XLVIII post Dzengizchani irruptionem ipse in fine suæ præfationis his στίχοις fatetur:

دران مدّت که مرا وقت خوش بود
زهجرت ششصد وپنجاه وشش بود 

Deran Muddet, ki mera vakt chosz bud,
 zi Hidzret, szesz sad u pendziah u szesz bud.

h. e. illo tempore quo nobis tempus opportunum erat (ad conscribendum hunc librum) Hegiræ sexcentesimus quinquagesimus et sextus (annus) erat. Huic merito, è nostris, adiungendus Nicephorus Gregoras, qui Turcarum nomine, suo tempore, comprehensos esse populos Azadino (ut ille eum nominat) aut rectius Alaidino, Iconii Sultano subiacentes L. 3, C. 2 his verbis memorat ἐν τούτοις δ’ ἀσχολομένῳ τῷ βασιλεὶ γράμματα ἐφοίτα παρὰ τῶν νικαέων, τὴν τοῦ Παλαιολόγου Μιχαὴλ ἐκ τοῖς Τούρκοις φυγὼν ἀπαγγέλοντα. Imperatori (Theodoro Lascari iuniori anno Domini 1255) his rebus occupato, literæ Nicæa redduntur, quæ Palæologi ad Turcas fugam significabant. Recepisse enim se ad hunc Alaidinum Sultanum Iconiæ Michaelem, inferius, adducto omnium fere historicorum consensu, demonstrabitur. Cum itque ex iam dictis manifestum sit Turcarum