Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/23

Haec pagina emendata est
17
Præfatio

profectum, in Eufrate vitam finiisse. Ex fide igitur horum historicorum probabiliter patet Dzengizchanum uno, aut altero, post Sulejmanum anno Asiam invasisse hoc est anno Hegiræ sive 612, sive 613, qui sunt Christi 1215, 1216. His probè perpensis, facilè congnoscet Benevolus Lector lapsum alienum, nostrum computum falsitatis arguere non posse. Perstabitque omnino Sulejmani exitui 1214tum Domini (qui est Theodori Lascaris imperii sextus) annum assignandum, Dzengizchani vero irruptionem, aut uno, aut altero, ut diximus, accidisse posterius.


[Nota marginalis:Cap. II]De gente et nomine Turcarum.


Inter tot gentium migrationes, imperiorumque mutationes è gelidis Scythiæ visceribus plures, viperarum instar erupisse exercitus, vix erit qui ignoret. In his haud ignobilem fuisse Turcarum gentem, satis testantur et Persicorum annalium scriptores, et Othmanidum annalium author celeberrimus تاج التواریخ سعدی افندی Tadziuttewarich Saadi Effendi, et quae ex eo in Lexicon Persico-Turcicum بعمت الله Nimetullah ad explicandum vocabulum ترک Tiurk translata videntur verba sequentia: خطا وختن ودشت قپچاق مملکتنک اهلنه دیرلر انلوک قموسی اقیونرلی وقره کونرلی وقره قاشلو جفاکار اولدقلری سببدن عجم شاعرلری محبوبلرینه بر سبب تشبه ترک دیرلر Chatà, vu chutèn, ve desztĭ capcziak memlekietinùn ehlinè dirlèr, anlerùn camusì akjuzli, ve carè caszli dzieffákiar oldukleri sebepden; Adzèm szairlerì mahbublerinè ber sebebi teszbih, Tiurk dirler, h. e. Hoc nomine vocantur incolæ regnorum Chetæ vel Chutem (Kitaiæ seu magnæ Tartariæ) qui campos Copczacos habitant. Quoniam vero omnes fere candida facie, et oculis superciliisque nignis præditi, et vexatores (id est sua pulchritudine revalibus