Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/22

Haec pagina emendata est
16
Præfatio

Equidem quia eodem cum Sulejmani exitus tempore, apud Turcicos historicos fiat mentio irruptionis Dzengizchani, et ob Christianorum scriptorum in notando invasionis ipsius anno, discrepantiam, scrupulum aliquod lecotori moveri posset, operæ pretium arbitramur, illud quoque tollendum esse. In primis Nicephorum Gregoram (quem Rhetorem potius quam historicus dixeris) lib. 2 Cap. 5 Dzengizchanum (regnante apud Græcos, Niceæ, Iohanne Duca) Anno Christi 1222 Hegiræ 619 ab Hyperboreis ad mare Caspium, descendisse memorantes videmus Lonicerum a. Ch. 1202, Hegiræ 599. Caluisum in suo chronologico a. Ch. 1212, Hegiræ 609. Nos more nostro, Turcarum domesticos potius secuti scriptores, ex synopsi historiarum, quam anno Christi 1696, Hegiræ 1108, eruditissimus Lariscensis Saadi Effédi, sub dedicatione nominis Sultani Mustaphe, fratris, et præcessoris hodierni Sultani Ahmed, filii Sultan Muhammed, ex celeberrimis historicis, Meulana Idris, Neszrin, et Saadi, Iaszuttevarich, et Peczovi, et Hezarsenn collectam, et ab omnibus nævis purgatam in lucem ediderat, constanter tenemus; Sulejmanum szahum, patrem Erdogrylis, ex Nera urbe, mari Caspio finitima, primùm exivisse, anno Hegiræ 611, qui est annus Christi 1214, et cum pervenisset cum suis Oguzianis, usque ad regiones Asiæ minoris, sive eodem, sive sequenti anno (quod mihi certo non constat) contigisse Dzengizchani irruptionem, et Sulejmanum ob Dzingizianorum sævitiem versùs Mædiam, se recepisse. Anno demum Hegiræ 616 denuo versus Halep