Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/19

Haec pagina emendata est
13
Præfatio

qui super 19 Hegiræ annos redundabant, in mensis Zijlcaade die 1 desiisse ostendimus. Ergo mortem Erdogrylis incidisse in annum Hegiræ 680 mensis Szevval ultimum diem qui est annus Christi 1282 Februarii 10 recte conclusum est. Sublata itaque ut remur, hac dubitatione eadem ratione inveniendi sunt anni (et si qui fuerint menses et dies) Dominii Erdogrylis, in cuius initio, mortem quoque Sulejmani necessariò ponendam censemus. Etenim anno Hegiræ 680 Szevval ultima Erdogrylis mortem contigisse, demonstratum est, atqui Sulejmanum Erdogrylis patrem anno Hegiræ 616, in Euphrate submersum communis historica suadet fides. Ergo à morte Sulejmani, usque ad mortem Erdogrylis liquet, inclusivè, annos 64 intercessisse (quamvis Iohannes Gaudier minus probe 54 duntaxat annos interlapsos velit, sed hoc nihil abstante) pergimus hic investigatum mensem, et diem primi anni dominii Erdogrylis et mortis Sulejmani.

Siquidem clare notuit anno Hegiræ 680 Szevval ultimo mortuum fuisse Erdogrylem, retrocendentes auferimus ab hoc anno intercurrentes annos, usque ad annum 617 (qui mortem Sulejmani proxime sequitur) et eiusdem anni mensis szevval ultimum, ac colliguntur anni 63. At quia duo menses, hoc est Zijlhidze et Zijlcaade anni 616, ingressi sunt in annum 617, illi decem menses, qui residui sunt anni 616, addendi sunt ad vitam Sulejmani et retroducendi à Zijlcaade, versùs Muharrem, numerando nimirum 1 Szevval, 2 Ramazan, 3 Szaban, 4 Redzeb, 5 Dzemaziul achyr, 6 Dzamaziul evvel, 7 Rebiul achyr, 8 Rebiul evvel, 9 Seffer, 10 Muharrem, qui respóndent Novembri, Octobri 30, et iterum Octobri 1,