Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/18

Haec pagina emendata est
12
Præfatio

Ita et ab eodem mensis Dzemaziul achyr prima die, retro numerandi sunt 7 illi menses (quos residuos esse superius indicavimus) et ad annum 680 addendi, scilicet Dzemaziul evvel, Rebiul achyr, Rebiul evvel, Sefer, Muharrem, Zijlhidze et Zijlcaade, qui secundum tabulam respondent Augusto, Iulio, Iunio, Maio, Aprili, Martio et Februario. Itaque septimus ille residuorum mensium erit Zijlcaade, anni Hegiræ 680; mensis vero Zijlhidze primus dies, incidit in annum Christi 1281 Februarii 11 (ut in subiecta ostenditur tabula) et conclusivè prædictus annus Hegiræ 680 Szeval ultimus dies, erit annus et dies mortis Erdogrylis.

Tabula anni Hegiræ 680, Christi 1281.

Menses Arabum. Menses solares.
30 <محرّم> Muharrem 1 incidit in Aprilis 22
29 <صفّر> Sefer Maii 22
30 <ربيع الاوّل> Rebiul evvel Iunii 20
29 <ربيع الاخر> Rebiul achyr Iulii 20
30 <جماذى الاوّل> Dzemaziul evvel Augusti 18
29 <جماذى الاخر> Dzemaziul achyr Septembris 17
30 <رجب> Redzeb Octobris 16
29 <شعبان> Szaban Novembris 15
30 <رمضان> Ramazan Decembris 14
29 <شوّال> Szevval Ianuarii[Nota marginalis:An. 1282] 13
30 <ذى القعده> Zijlcaade Februarii 11
29 <ذى الحجه> Zijlhidze Martii 13

Observa in ultima Zijlhidze desinere annum Hegiræ 679 in prima vero Muharrem incipere annum 680, et in ultima Decembris desinere annum Christi 1281, et in prima Ianuarii inchoare annum 1282. At quia residuos 7 menses,