Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/16

Haec pagina emendata est
10
Præfatio

Atque hoc modo Hegiræ quoque annis, facile reduci potest. Exempli gratia: initium anni Hegiræ 699, qui primum Othmani imperii annum proxime præcessit, secundum tabulam Astronomicam incidit in annum Christi 1299 Septembris 28, feriam 2. Sed pro faciliori lectoris captu integram subiiciamus tabulam.

Tabula chronologica anni Hegiræ 699, et Christi 1299.

Menses Arabum. Menses solares
30 <محرّم> Muharrem 1 incidit in Septembris 28
29 <صفّر> Sefer Octobris 28
30 <ربيع الاوّل> Rebiul evvel Novembris 26
29 <ربيع الاخر> Rebiul achyr Decembris 26
30 <جماذى الاوّل> Dzemaziul evvel Ianuarii [Nota marginalis:An. 1300] 24
29 <جماذى الاخر> Dzemaziul achyr Februarii 23
30 <رجب> Redzeb Martii 23
29 <شعبان> Szaban Aprilis 22
30 <رمضان> Ramazan Maii 21
29 <شوّال> Szevval Iunii 20
30 <ذى القعده> Ziulcaade Iulii 19
29 <ذى الحجه> Zijlhidze Augusti 18

Probato igitur, ut sat videtur, primo Othmani imperii anno, mense et die, eadem methodo investigandus venit annus, mensis et dies, mortis Erdogrylis, patris Othmani. Quare dicimus: Siquidem annus Hegiræ 700, mensis Dzemaziul achyr ultimus dies fuit primus annus et dies imperii Othmani; Erdogrylem autem mortuum fuisse anno Hegiræ 680 (qui incipit anno Christi 1281, Aprilis 22, feria 3) Hodze Saadi author est. Ergo à primo imperii Othmani anno,