Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/14

Haec pagina emendata est
8
Præfatio

esse arbitramue, ut pro fundamento sumamus argumenta, quæ in proximè sequentibus annis, mensibus, et diebus, ab omnibus ferè Turcicis scriptoribus, communi consensu, notantur.

Observandum igitur successorem Othmani Orchanem, cunctorum consensu Chronologicorum, paulo antè patris obitum, anno Hegiræ 726 Prusiam, Bithyniæ metropolim, expugnasse, ubi illum triumphantem, tristi nuncio à patre, in ultimis agonizante revocatum. Quo eodem anno, eiusdem anni, mensis Ramazan die 10 extincto, Orchanem illi in dominio successisse. Ramazan autem à Muharrem, anni Hegiræ primo mense, nonum esse mensem, notum est. Decima vero dies Ramazani, illius anni in 8 Augusti incidisse tabula chronologica indicat. Hoc ita intellecto Turcæ porrò scriptores (quorum authoritas magnæ apud suos est existimationis) unanimiter affirmant: Othmanum imperasse annos 26, menses 3, dies 10, (licet Leunclavius, quod inde sumserit non video, 29, iidem annos lunares, sive 28 solares tribuat) et Orchanem in imperio successisse anno Hegiræ 726, Ramazani, retrocedentes numeramus anno Hegiræ 700, eiusdem mensis Ramazani 10, esse completos annos 26. Simili modo auferendi sunt illi tres menses, et 10 dies, qui in 27 annum ingressi erant. Tollimus igitur 10 dies Ramazani, et menses 3; hoc est Szaban, Redzeb, et Dzamaziul achyr, qui respondent Maio, Aprili, Martio et Februario. Itaque his omnibus demtis annis, mensibus et diebus ullo absque scrupulo