Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/10

Haec pagina emendata est
4
Præfatio

آى كور رمضان طوت آى كور بيارام ايله h. e. Lunam videns ieiunium incipe, lunam videns Bairam celebra. Cum autem nunquam prima novilunii die, sed aliquandò secunda, aliquandò etiam (si sub occasum solis novilunium contingat) vix tertia nocte corniculatæ lunæ prima phasis, supra nostrum horizontem apparere; nemo mirabitur, si vel ipse Muhammed, ut homo rudis, et Astronomica disciplinam parum, vel nihil imbutus, vel corruptæ ab ipso gentes, quæ præcepto sui legislatoris, magis quam ipsi rationi fidendum esse credunt, secundam novæ lunæ diem, pro ipso novilunio, accepêre; atque ad eius regulam et menses, et solennitates suas instituere. Nec minùs probabile est ipsum etiam Muhammedem, à sua fuga, Hegiræ computum incepisse, quod demum eius successores, ne legi semel latæ, suo exemplo, derogare viderentur, aut negligentes, aut ignorantes, non ab Astronomico novilunio (quod secundum omnium Mathematicorum sententiam in diem 15 Iulii feria 5, inciderat (sed a Politico, quod sequenti die, feria sexta, contigerat, initium capere, adeoque illum diem primam mensis Muharremi..... esse voluisse. Confirmant à nobis prolata, quæ de hodierna illorum computi ratione, ipsi præsentes observavimus. Quamvis enim hodiè, non diem solum et horam, sed et ipsum momentum novilunii ex ephemeridibus, quas روزنامچه Ruznamcze vocant, satis explotatum habeant, ne umquam tamen vel رمضان Ramazan vel بيرام Bairam instituunt, nisi aliqui se vidisse corniculatæ