Pagina:Historia Naturalis Brasiliae (1648).pdf/14

Haec pagina nondum emendata est

donum. Veronenfem illum librorum helluonem, non con fero mecum:

Sed longe fequor, & veftigia pronus adoro.

Tamen re non multum differimus, eique Hiftoriam Naturalem Cæfari Tito Velpafiano, deliciis populi Romani, infcripfiffe honori fuit. Tu noftræ deliciæ: Tuorum majorum ductu Belgæ, quo navigaffe magnum fuit, eam provinciam fecimus; quæ nihil nifi ferrum & mortes minabantur, ita navigabimus, ut non modo auri talentis & preciofifsimis mercibus nos ditet, fed etiam corporum noftrorum vitæ fidelia adminicula præbeat: Tuo fe perfeveraturum in fide noftra hoc pignore, velut rato omine fancit. Ita velit faxitque Deus Immortalis, qui quavis in minima naturarum fuæ immenfæ potentiæ, fapientiæ, bonitatis notas imprefsit: Idem Celfitudinem Tuam cum omni illuftrifsima domo fofpites & incolumes diu propitius fervet, ut omnibus defideratis potiti in profperis perpetuifque fuccefsibus quam longifsimum ævum exigatis.

Celfitudinis [v]eftræ

Devotiffimus & Humillimus Cliens

GULIELMUS PISO