Pagina:Gravina, Gianvincenzo – Scritti critici e teorici, 1973 – BEIC 1839108.djvu/9

Haec pagina emendata est






Ad amplissumum et ornatissimum virum Paulum Falconerium



Cum in familiaribus colloquiis ad quae me, vir eruditissime, pro tua humanitate saepe ac libenter adhibes, crebro inciderit sermo de recto linguae etruscae usu et bonorum imitatione scriptorum prolatae in medium fuerunt variae ac discrepantes doctorum virorum super hac disputatione sentantiae: dum alii communem quamdam linguam nescio ex cujus auctoritate, aut firma ratione petitam invehentes, nihil plus juris Florentiae, quam caeteris Italiae regionibus tribuant, quorum princeps Mutius Iustopolitanus; alii vero patrium supra modum efferentes pure proprieque scribendi laudem uni Florentiae vindicare conantur, ita ut ob omni jure et spe dejiciant exteros. Inter quas dissensiones cum vario et interiori sermone versaremur, novi te et virum doctissimum atque humanissimum Aloysium Oricellarium in eorum sententiam inclinare, qui cum linguae purioris incunabula ed sedem Florentiae locent, eam tamen in optimorum et veterum scriptorum libris, velut intra limites cogunt, nec bene scribendi laudem et spem eripiunt exteris, qui stilum suum ex imitatione et studio illorum efformarunt. Qua in re non acumen modo vestrum atque doctrinam declarastis, sed miram quoque rectitudinem et integritatem judicii praestitistis. Hanc ego sententiam, ut latius explicarem ac veterum auctoritate confirmarem, colloquium instituti inter Lesbonicum adolescentem, quem Florentinis aliquanto acerbiorem induxi, quo aptius illorum causa posset esxplicari, et Callidorum, cui traditae sunt sanioris sententias partes. Quem sermonem tuo, vir clarissime, judicio subjiciendum