Pagina:Gravina, Gianvincenzo – Scritti critici e teorici, 1973 – BEIC 1839108.djvu/47

Haec pagina nondum emendata est
45
de lingua etrusca dialogus

quid ista capitum diversitas? Cur vultus tam inter se dissimiles? Cur ex his quatuor tantum cornu praeferunt in fronte?

Casuistica. Ut rem omnem teneas, haec singula capita sunt singuli loci communes unde vis et robur ad doctrinam Probabilitatis emanat. Quodlibet enim horum capitum suo praecipuo nomine ac officio distinguitur. Yides enim hoc humi demissum, semisomne, stupidum, torpens involutumque coeno, ad caelum oculos ne leviter quidem attollens? Hoc est peccatum philosophicum.

Haeresis. Quid est, quod cornu non habet in fronte?

Casuistica. Grave vulnus, soror mea, refricasti. Cornu quod gerebat, quoque impetebat simplicem turbam et imperitam, non diu est cum ei fuit obtruncatum ab Alexandro vili pontifice maximo. Verum accedamus ad aliud. En caput isti proximum, angusta et caperata fronte, obductis superciliis, buccis inflatis effundens tenebras et tetram evomens caliginem, qua caelum tegit et lucem eripit oculis. Haec est ignorantia inculpabilis.

Haeresis. Euge: hoc integrum habet cornu. Sed quid hoc alterum caput tam varie se flectens et circumvolvens, oculis acribus et acutis, transversis tamen et obliquis, ut nescias qua se vertat acies anceps et dubia? Hem, et hic cornu deest!

Casuistica. Haec est directio intentionis et restrictio mentalis, cui, proh dolor, Innocentius xi ictu praevalido decussit cornu.

Haeresis. Quid hoc tam audax et petulans, quod irridentis et contemnentis more caelo cervicem obvertit, distorquet labia, extra os linguam projicit et agitat, solisque radios avertit assidue? Neque cornu hoc servat integrum, immo recentia sunt vestigia vulneris.

Casuistica. Hoc est neglectio divini amoris, sive recessus a dilectione ultimi finis. Heu mihi, et huic Alexander vili cornu confregit! Sed ne doloris acerbitatem augeamus, modo pergamus ulterius. Viden hoc caput erectum et elevatum, ardua cervice micans? Hoc, inquam, quod os habet bilingue, linguas autem effrenes, vagas et subdolas? Cornu praeterea vide quam sit acutum? Huic nihil non pervium, nihil non penetrabile, nihil est tam conjunctum, quod hujus acies non dirimat, nil tam densum quod