Pagina:Gravina, Gianvincenzo – Scritti critici e teorici, 1973 – BEIC 1839108.djvu/469

Haec pagina emendata est
467
de foedere pietatis et doctrinae

et morum gravitatem temperiemque civilem Romani apud omnes mortales instituere primi, regimine suo aliis, quod acceperant a natura contribuentes: adeo ut antequam Deus optimus maximus oracula sua Romae collocaret, naturali tamen sanctimonia suorum civium ad conformandos aliarum nationum animos, Roma uteretur: cum tale romanum nascatur ingenium, quale aliorum longa vix arte componitur.

Unde, ne genus humanum antiquis suis cultoribus indigeat, plurimum interesset omnium gentium provocare praemiis, Augusti exemplo, frequentiam et copiam civium romanorum, ut multiplicatione commercioque illorum gravitas et prudentia cum orbe terrarum universo, ut olim communicata, in dies multiplicetur, simulque in urbe hac aeterna validioribus viribus et crebrioribus romanarum virtutum exemplis, resistatur vitiis, quae huc extrinsecus convehuntur: unde incremento populi romani et Roma ipsa et orbis terrarum universus felicius emendaretur. Cum romano igitur Ecclesia divinarum, romanus vero populus humanarum omnium virtutum segetem ediderint, providendum est maxime ne semina, quae adhuc a natura suggeruntur, exarescant: idque curandum est praesertim Curiae ministris: quos si se dignos et idoneos utriusque cultores et moderatores praestare velint, oportuerit morum sanctitatem doctrinaeque integritatem ex apostolici repetere temporibus et exemplis et scriptis, prudentiam vero civilem ex universa memoria rerum a majoribus supra mortalium opinionem gestarum ad praesentem utilitatem usumque transferre, justitiam tandem ad ecclesiarum populorumque praesentium regimen evocare de gratianeis priscorum canonum et justinianeis legum voluminibus: quo non modo inimicos exarmemus nostros et libertatem retineamus majorum virtute partam et pontificum auctoritate confirmatam, sed etiam ad romanam potestatem et fidem atque ad spem salutis aeternae revocemus eos, qui antea quidem se subtrahentes, ditionem nostram extenuarunt; nunc autem exsultantes et opibus ferocientes, iis graviorem servitutem parant, quibus olim se paruisse indignantur. Quorum autem causa nobis tantopere insidiantur, eo majori virtute munire debemus, quod summo cum periculo possessoris amittitur quidquid summa invidia possidetur.