Pagina:Gravina, Gianvincenzo – Scritti critici e teorici, 1973 – BEIC 1839108.djvu/468

Haec pagina emendata est
466
orationes

quae ab hominibus orta, sacras tamen ad hujus Ecclesiae leges numquam perrepserint. Populus, cujus ab opulentia et numero securitas procedit et opulentia principatus, augetur frequentia connubiorum et institutione commerciorum ac nundinorum, honestaque libertate ludorum, qui civium laetitia et concursu exterorum ditant, ornant et multiplicant urbes. Civilibus vero magistratibus Curia constituitur, quae laudis atque auctoritatis plurimum duxit a gloria literarum et a peritia civilis et pontifici juris, atque a sanctitate judiciorum; quorum justitia, fides et aequitas e patriis tribunalibus convellebat causas Romamque pertrahebat.

Haec autem, non e solis civibus componitur, sed ex gentibus universis ad urbis et Ecclesiae regimen confluentibus, adeo ut Curia, quae corpus est sacrorum et civilium munerum, suos in humeros sustulerit romanum sacerdotium et populum: quorum alterutrum seorsum ab altero susceptum, si gravissimum ac difficillimum foret ad administrandum, quid oneris atque periculi esse in utroque gerendo existimemus? Quibus non divinis humanisque virtutibus et literis opus fuerit ministris et magistratibus ejus Ecclesiae ac populi, quorum altera veritatem et sanctimoniam aeternorum numinum exprimit, alter priscorum omnium sive graecorum sive barbarorum fortitudinem, justitiam et sapientiam, non vocibus modo et scriptis, ut Graecorum complures praestitit, verum longa et perpetua serie rerum supra mortalem conditionem gestarum anteivit nationibus universis, quas singulas, certa aliqua patriaque virtute praestantes, populus romanus omnium virtutum cumulo praestantiaque superavit: utpote qui ad praeclara terrisque inaudita facinora non solum disciplina sapientissimorum regum, qui romanarum victoriarum semina jecerunt, neque memoria modo veterum exemplorum, sed et natura ipsa ducerentur, quae coelum hoc ita temperavit, itaque miscuit atque composuit coëuntium huc elementorum facultates et motus, ut nusquam alibi gentium talis oriatur sobrietas atque dexteritas animorum et corporum, quibus neque absit aliquid, neque redundet, qualem ingenia praeferunt Romanorum: quibus experiundis minus miramur si virtutes complures ante inauditas et praecipue τό πρέπον, Graecis voce magis quam re notum, latine decorum