Pagina:Gravina, Gianvincenzo – Scritti critici e teorici, 1973 – BEIC 1839108.djvu/467

Haec pagina emendata est
465
de foedere pietatis et doctrinae

retinuerunt, ut sicuti lex porcia verbera et necem a civibus romanis arcebat, ita et injurias easdem summus pontifex per immunitatem, ex aeterna lege petitam averterit a corporibus clericorum, qui jure sacro civitatem romanam nanciscuntur; utpote qui unde venientes romano pontifici subjiciantur. Quamobrem evenit ut civitatem romanam, quam olim vel a senatu accipiebamus, vel a consule, nunc a Deo optimo maximo per suum vicarium assequamur. Cujus immunitatis ac potestatis, si qui sunt ex Italis contemtores, haud intelligunt eadem opera se avitam communemque libertatem et dignitatem, quam suscipiendis sacris ministeriis recipimus, prodere nationibus exteris, a quibus per nos, diu rectis, nunc rectores petimus; adeo ut exulatum eat ab Italia, quidquid Ecclesiae romanae decesserit.

Hanc summam sacrorum potestatem, auditores, praecipue vero vos, Quirites, e coelo a Christo adductam, perque pontifices romanos implicatam literis, nativa etiam pietate, consuetaque olim doctrina, obsecro, munieritis, cum ab exteris omnibus hoc pristinae majestatis propugnaculum Italiae invidentibus, tum praecipue ab hostibus nostrae religionis, qui cum frustra nos divina veritate spoliare contenderint, tamen ignavia nostra et vigilantia sua prope spoliavere patriis Italorum literis. Callidius enim illi excubant corripiendis alienis, quam nos propriis opibus retinendis incumbamus.

Vos vero, quicumque romanos magistratus suscepistis, nolite committere ut antiqua eruditio et vetus eloquentia ibi proculcetur, ubi asylum suum et praesidium sibi despondet. Ac demum revolvitote animis vestris Romam uno sub capite corpus praebere tergeminum, Ecclesiam, nimirum, populum et Curiam. Ecclesia de pontificatus culmine, tamquam e fonte praecelso in episcopos minoresque sacerdotes alios diffunditur velut in rivos, divinaque auctoritate ac coelesti vaticinio terrarum orbem complectitur universum, nullisque adversariorum insidiis, nulla hostium violentia vacillabit. Eadem neque ab ignorantia, neque a vitiis ministrorum umquam labem conceperit, utpote cum de coelo per ministrorum ora sua ducat oracula, et veterum virtutum ac divinorum exemplorum auctoritate novitatem obruat vitiorum,

30