Pagina:Gravina, Gianvincenzo – Scritti critici e teorici, 1973 – BEIC 1839108.djvu/466

Haec pagina emendata est
464
orationes

tui attribuerunt et ad obsequium Ecclesiae vocaverunt majestatem omnem pristinam, sive operum sive indumentorum, quae cum christianis moribus ab initio coaluerat. Hinc pontificii ornatus candor, hinc et communis clericorum tunica talaris et modus capillorum et toga pulla inopum olim atque lugentium, quorum sibi modestiam clerici maluerunt. Hinc et imitatio scipionis eburnei et utraque purpura, plebeja nimirum, sive violacea minorum praesulum, et patricia, sive rubra, majorum; quibus et indumenta cetera sive senatoria, sive consularia et triumphalia cesserunt. Quorum ornamentorum et rituum, quae culmen dignitatis exprimerent in summi pontificis personam, in quem et consularis potestas confluxit, merito convenerunt; qui et equis utitur albis et sella curuli et statim creatus in sublime attollitur, dum veteri more praefertur ignis.

Quid linguam latinam commemorem, cujus ministerio patrum nostrorum sensus adhuc dominatur nationibus, per quam linguam sonum etiam et notam consularis imperii ad gentes mittimus universas, quarum societatem atque commercium, ejusdem sermonis nexu contraximus et retinemus? Quibus armis imperantis hujus linguae majestas barbararum vocum foedam impressionem excluderet, vitamque suam proferret in aeternitatem, nisi sacris pontificiis suscipiendis atque tractandis eorum immortalitatem participaret?

Militares praeterea omnes honores et civiles, eadem auctoritate, in honorem cessere litterarum, quas cum prae ceteris, vel unice, barbaris temporibus profiterentur sacerdotes; ideo per togatam sive literariam militiam, omnia pristinae dignitatis insignia, quae aut negligebantur a barbaris, aut lacerabantur, ad nos integra pervenerunt, adeo ut in Ecclesiam selectior omnis et sanctior migrarit antiquitas. Praeterea laurus, qua imperatores et consules victorias suas coronabant, vertit in praemium literarii laboris, et aureus annulus, equestris olim nota ordinis, testimonium nunc praestat fidemque studiorum per quae nobilitas equestris ordinis communicatur.

Quin et jura civium romanorum plurima, quae barbari extinctum ibant, pontifices romani, auctoritate divina, in Ecclesia