Pagina:Gravina, Gianvincenzo – Scritti critici e teorici, 1973 – BEIC 1839108.djvu/465

Haec pagina emendata est
463
de foedere pietatis et doctrinae

et infinitis veterum Patrum conciliorumque voluminibus, ac toto quaesiturus oceano quam uno collectam alveo piguit explorare. Quis vero tam fuerit excors, ut laborem ab eo sibi polliceatur infinitum, qui circumscriptum et levem tolerare nequiverit? Quis credat homines adeo socordes, qui vocem interpretis gratianei non tulerint, perrupturos aggerem antiquitatis et superaturos molem obscurae illius eruditionis, quae veteris Ecclesiae voluminibus incumbit?

Utinam vero scholae vulgares tale umquam adolescentum examen emitterent, quale sanctorum Patrum lectio postularet: tum enim non solum Gratianus eorum disciplinae collector auditores benevolos, verum et tribunalia magistratus ac judices, et Curia praesules, et Ecclesiae passim rectores invenirent idoneos.

Quales ut quandoque vos ingeniosi adolescentes evadatis, nolite spes opesque vestras ducere a sophistarum scholis, quas adhuc incoluistis, quasque pro doctrina jam pridem occupavit arrogantia, fastusque popularis; verum alio quaesitum eatis, quae inde tam vane impudenterque ostentantur, scientias scilicet et eruditionem, sive graecam sive latinam: sine quibus neque jura ulla sive civilia sive sacra recte perceperitis, neque digne atque utiliter gesseritis munera illius Ecclesiae, quae cum alias complectatur universas, eam quoque sacram et civilem sapientiam suis institutis profitetur, quae ad tantam rerum administrationem taliumque causarum et controversiarum disceptationem definitionemque postulatur.

Qua de causa suis ab usque primordiis Ecclesia romana non solum divinam ab Apostolis transmissam sapientiam perpetuo custodivit, sed et humanam undecumque arcessitam atque collectam complexa est universam, ut inventa omnia virtutesque veterum sacra potissimum auctoritate protexerit ab injuriis barbarorum omnia diripientium. Quorum furorem pontificii numinis majestas avertebat a scriptis et aedificiis aliisque monumentis antiquitatis, adeo ut reliquias quas habemus eloquentiae, sapientiae ac magnificentiae veteris, uni debeamus curae pietatique pontificum romanorum, qui pro sua potestate falsorum deorum sedes, impia religione jam expiatas et christiano ritu lustratas, vero cui-