Pagina:Gravina, Gianvincenzo – Scritti critici e teorici, 1973 – BEIC 1839108.djvu/464

Haec pagina emendata est
462
orationes

et Ivonis Carnotensis, et incerti auctoris quae Pannormia, sive universa regula nuncupatur, et Anseimi Lucensis et Deusdedit cardinalis, et Gregorii, quae dicitur Polycarpus, et inferiores denique aliae: quarum aliquot ordine, cultu et delectu Gratianum facile praestiterint, pondere certe usuque rerum et copia nequaquam cum co contenderint, ne frequentiam attingam et celebritatem consensumque nationum et scholarum omnium atque tribunalium in gratianeam: quae de bononiensi schola, sive de antiquissimo divini humanique juris aerario, ad gentes manavit universas, Bononiam ad theologiam et jurisprudentiam, ipsamque humanitatem hauriendam undique confluentes.

Omnis igitur gratianeo de codice non exterior modo sed et interior disciplina fluit et cognitio munerum sacrorum, floresque sanctorum Patrum omnium decerpere hinc licuerit utiliores ad publicam et privatam emendationem animorum. Quae universa neglexerit commoda quisquis Gratianum aut ignorat omnino, ut nunc ii maxime qui munera ecclesiastica concupiscerent plurimum, aut illum privatim sibi legendum suscipit procul a publicarum scholarum luce ac voce praeceptoris. Ut enim qui Gratianum negligunt nullam, ita qui vocem interpretis ad eum sibi non advocant corruptam in Ecclesiam et vitiosam disciplinam facile attulerint, seque deridendos praebuerint non hostibus modo nostris, verum et eruditioribus catholicorum; qui praeter publicam curam a summis pontificibus adhibitam, privato etiam labore in dies retegunt eluuntque simul Gratiani maculas, partim secordia ipsius, partim ex aliorum collectionibus et communi ejus aetatis errore contractas.

Obtrudit enim Gratianus nobis commentitios canones haud paucos, nominaque falsa subiicit plurima pro veris: quibus ignota eis instituta et facta incomperta prorsus aetate illorum attribuit. Ipsum praeterea temporum confudit ordinem, turbavitque sensum vocabulorum et nexum contextumque rerum atque locorum, ut qui se Gratiano, spreta praeceptoris voce committat, is conetur absque gubernaculo circumire sirtes; qui vero ambiens ecclesiastica munera Gratianum, laboris taedio, refugiat, is aut, de more, sit ignoratam sibi disciplinam tractaturus, aut eam incerta dubiaque via sparsim et minutatim correpturus ex immensis ac variis