Pagina:Gravina, Gianvincenzo – Scritti critici e teorici, 1973 – BEIC 1839108.djvu/458

Haec pagina emendata est
456
orationes

judicii securitatem ad controversias dirimendas ac tranquillandas animas frustra pacem in privata sua, vel alterius auctoritate quaerentes, et ad cohibendos civiles tumultus, quibus ex varietate religionum regna quassantur atque ad incertum vel popularem statum revolvuntur, statim ut unicus et summus religionis interpres contemnatur. Habent postremo romanae auctoritatis cultores praeter divina, quibus omnia subjacent, humana etiam bona, quorum ad culmen nihil profecto deesset, nisi deesses tu, cum quo desunt plurima. Etenim per unum hominem terrarum novum imperium et Constantinum alterum acciperemus, si nobis complectendum dares te, non modo votis, verum et lachrymis omnium nostrum vehementer expetitum, postquam tuo de beneficentiae fonte haurire coepimus, tuoque munere sacris nostris in ditione tua locum et iter ad Sinas impetravimus. Quibus etiam sacris tu, si, Deo coeptis adspirante, sublimen in excelso animo tuo sedem praebueris, qualem sparseris laetitiam inter coelites, qui virtutibus tuis plaudentes et clam nostris oculis in occursum amplexumque tuum descendentes, floribusque sternentes humum tibi calcandam, ad matrem communem animarum, novum filium cum tot regnorum comitatu venientem deducerent, praeirentque in posterum legiones turmasque tuas Africam et Asiam sanctis et felicibus auspiciis nostris ab impiae dominationis et aeternae damnationis calamitatibus liberaturas. Indeque te Trajano meliorem et feliciorem Augusto praedicaremus. Quod o nostris et Ecclesiae universae precibus annuas. Deus!

Scripsi sex ab hinc annos circiter.