Pagina:Gravina, Gianvincenzo – Scritti critici e teorici, 1973 – BEIC 1839108.djvu/457

Haec pagina emendata est
455
pro romanis legibus

thia, unde Radagaisos et Attilas extimuimus, novos Stilichones et Aëtios expectabimus. Quid vero tuis, Caesar, laudibus istiusque imperii amplitudine dignius, quam ad regimen publicarum et privatarum rerum in consilium tibi ac tuis adhibere Solones, Numas, Crassos, Brutos, Papinianos, Scaevolas, Justinianos, totque alios sive de graecorum sapientum sive de romanorum regum, imperatorum et consulum numero? Quorum animus adhuc nostris loquitur in legibus, quibus illi pari aequitate, parique omnium gentium admiratione ac felicitate, tuum quoque regnum administrarent, quibusque propriam tu justitiam atque prudentiam ad posteros transmitteres. Hac autem legum aequitate Romani longe amplius quam triumphis ac praeliis profecerunt. His enim innumerabiles quidem ex universo terrarum orbe palmas, caducas tamen et fragiles, collegerunt, illis vero praemium a Deo optimo maximo immortale sibi meruerunt et infinitum, religionis videlicet auctoritatem et veritatem aeternam concreditam fidei, sapientiae ac probitati Romanorum: ut coelestis hic thesaurus in eorum animis velut in sacrario receptus et a fallaciis munitus latissima illorum dominatione populis traderetur universis, qui civilium negociorum causa Romani convenientes, animorum salutem apud nos inveniebant, eamque ad suos redeuntes adducebant, adeo ut romanis armis et legibus omnium nationum conventus divinitus videatur institutus: quo sicut humor e capite artus per omnes, ita Christiana religio ex una urbe rerum humanarum et divinarum domina facilius et celerius in reliquum imperii corpus ad cunctos populos diffunderetur.

Hinc nexus communis imperii, quo universorum hominum societas continebatur, duplicatus mirabiliter fuit communione religionis, quae cum profanam in sacram auctoritatem convertisset, eam inermi Romae tribuit immortalitatem, quam vana sibi spe veteres ab armorum potentia pollicebantur. Habent enim Romae sacro ex hoc foedere populi communia munera, communes dignitates et ipsam supremam sacrorum potestatem communem. Habent et civiles leges jure pontificio munitas et explicatas, ut quidquid praeclari contineret imperium, in Ecclesiam videamus esse translatum. Habent in conspicuo rerum divinarum arbitro