Pagina:Gravina, Gianvincenzo – Scritti critici e teorici, 1973 – BEIC 1839108.djvu/456

Haec pagina emendata est
454
orationes

praecepta versentur, sensim amittent feritatem eam, quam e moribus hominum nulla vis, nullus carnifex excusserit, nisi per jurisprudentiam cognitio juris ac justitiae persuasio metum poenarum antevenerit. Operum enim pravitatem poenae auferunt non animorum, qui nisi ratione regenerentur, statim noxias ad operas erumpent, quandocumque crimina vel celare fraudolenter vel violenter munire licuerit.

Tuum vero, Petre, regnum scimus quam varios discordesque mores complectatur, in tanto numero regionum et volubilium ac seditiosarum gentium, quae antequam in hanc imperii formam tua et majorum tuorum prudentia coalescerent, se invicem diu discerpserant, mutuis cladibus prorsus periturae, nisi dilaceratas provincias et membra divulsa collegissent, corpusque de illis integrum composuissent arcessiti e Vareghis populis finitimis reipublicae constituendae triumviri, quorum in auctoritatem et fidem ultro se dimicantes populi suarum irarum et voluntariarum cladium pertaesi tradiderunt, ut salutem, quam a se invicem impetrare non poterant, a potestate atque arbitrio acciperent alieno. Talium tu ingeniorum furorem atque mobilitatem, nulla melius exercitatione continueris, quam studio legum romanarum, quibus ab impetu deducentur ad rationem, atque a rixis ad judicia transferentur: quae majores nostri praeliorum loco substituerunt, ut res quae antea non sine frequenti caede publicoque cum periculo per vim repetebantur, in posterum non in acie sed in jure manu conserta reposcerentur, ac verum praelium in imaginarium aliud festucarum conflictu imitatum converteretur. Legibus itaque romanis in imperio tuo receptis eveniet ut cives, vel in scholis de justo et injusto inter innumerabiles controversias, vel in foro de jure quisque suo per quotidianas diuturnasque lites disputantes, dum utilissimis quaestionibus implicabuntur, a cogitationibus rerum novarum et motibus civilibus abstrahentur, perque hanc ingeniorum salubrem longamque occupationem principi securitas et civibus tranquillitas procreabitur.

Et quoniam romanus civis non a natalibus, verum a legibus et moribus constituitur, ideo cum jure nostro romanam etiam civitatem per omne tuum imperium propagabis, nosque de Scy-