Pagina:Gravina, Gianvincenzo – Scritti critici e teorici, 1973 – BEIC 1839108.djvu/455

Haec pagina emendata est
453
pro romanis legibus

omnes aevi sui superavit. Nam quid dicam de horum quatuor et similium sagacitate, magnificentia, liberalitate? Adeo ut Romanorum imperatores in priscorum, quorum etiam facta vicerunt, heroum virtutes et vitia successisse videantur. Cum enim non hereditario jure, sed voluntate plerumque ac motu legionum ascenderent ad regimen orbis terrarum, nemo tantam ambitionis et consiliorum immensitatem concepisset, nisi habuisset animum infinitae dominationi aequalem, ideoque summarum pariter virtutum capacem et vitiorum. Nullus vero maximus animus, etsi vitiosissimus, absque rerum optimarum seminibus, quae inter opes et delicias corrumpuntur, quaeque aliquando ex ipsa corruptione per operas emicantia, perstringunt aciem popularium ingeniorum, arbitria rerum tumultuario plerumque judicio et inconsulta caecaque admiratione tribuentium. Tanti ergo ad imperii gubernaculum sicuti mentes congruas motibus omnibus rerum humanarum, ita et leges universorum populorum rationibus convenientes oportuit adhibere, quae scilicet naturae communi hominum consentirent et civilibus negotiis quadrarent omnium regionum ac temporum. Unde non mirum si populi, qui abrupto communi hoc vinculo, sibi proprios reges crearunt, romanas tamen minime dimiserint leges, ne amitterent humanitatem et regulas rationabilis vitae.

Quo magis iisdem legibus, magne Moschorum imperator, tibi receptis est opus ad pacandos mores tot ac talium populorum, qui, si bene indolem illorum didici, scientias facultatesque alias per te nuper sibi patefactas in publicam et privatam fortasse perniciem traxerint, nisi beneficio quoque tuo romanas leges, quae rectum bonorum doceant usura, aliquando accipiant et complectantur jurisprudentiam nostram, quae in civitatibus non opes modo regit et jura cujusque tuetur, sed imperat singulis ordinibus civium et professoribus doctrinarum et magistratibus, assidetque principibus, inter quos una et subjectos alit concordiam, dum officia praefinit ac statuit modos dominiorum, animisque imprimit et commerciorum fidem et contractuum auctoritatem et magistratuum jurisdictionem et principum praecipue majestatem. Quo si studio ingenia teneantur, et inter boni et aequi assiduo