Pagina:Gravina, Gianvincenzo – Scritti critici e teorici, 1973 – BEIC 1839108.djvu/453

Haec pagina emendata est
451
pro romanis legibus

quam propria judicabimus, eorum si scripta in consilium vocare ac potius mortuos quam vivos audire.

Nec minorem illi justitiam in verbis, quam in rebus adhibuerunt apte vocibus utentes, nativasque sedes illis attribuentes, diisque ipsis dignum orationis genus usurpantes. Quo solo scribendi genere non modo jurisconsulti praestant Latinis ceteris, verum et Latini antecellunt Graecis, qui ut omnia eloquentiae genera et invenerint et ad summum perduxerint, jurisconsultorum tamen romanorum sicuti scientia, ita et stylo caruerunt. Habuerunt enim nostri majestatem sine luxu, fastum sine pompa, supercilium sine rusticitate, splendorem sine fuco, sine horrore vetustatem, parsimoniam sine macie, sine caligine brevitatem: ac prae ceteris melius elegantiam cum simplicitate, cum decore proprietatem et oraculorum sanctimoniam blanda cum perspicuitate conjunxerunt. Quamobrem haec ars una graecorum legislatorum scientiam, romanorumque prudentiam et gravitatem, praetereaque moralium philosophorum honestatem, physicorum soliditatem, dialecticorum acumen, grammaticorum eruditionem et meliorum scriptorum elegantiam comprehendit. Hac sola ex arte auxilia civibus monita praetoribus, mandata praesidibus, consilia principibus proferebantur, ut merito quaecumque vel ipsi jurisconsulti respondissent, vel edixissent magistratus, vel privatis etiam in petitionibus rescripsissent imperatores, transierint in assiduam jurisdictionem, ac vim acceperint parem primoribus legibus. Deducebantur enim nativo e fonte justitiae ac moribus et auctoritate propagabantur illius populi, qui suam in civitatem ac nomen populos traduxerat universos. Cujus triumphi non tam victoribus, quam ipsis devictis gentibus profuerunt.

Etenim Romani ut imperium justis praeliis partum aequitate conservarent aeternoque tempore retinerent, non tam sua quam aliarum gentium causa imperarunt. Quippe qui non modo virtutum suarum commercio et rerum gestarum admiratione ac nativa Italorum gravitate, animos aliorum composuerint, Graecorum levitatem, Afrorum perfidiam, Syrorum ignaviam corrigentes, perque humaniores literas arcticarum regionum barbariem auferentes, verum et leges et magistratus et linguam et imperium et