Pagina:Gravina, Gianvincenzo – Scritti critici e teorici, 1973 – BEIC 1839108.djvu/452

Haec pagina emendata est
450
orationes

telligentia populari, notitia discrimineque temporum avertebant et peritia formularum et nativa proprietate verborum: quibus opibus aluerunt leges artemque instituerunt, quae sensum eis perennem vitamque clariorem redderet, quam jurisprudentiam appellarunt; quamque seorsum a nationibus aliis primi solique invenere Romani: qui ut alias artes ac doctrinas a Graecis acceperint, hanc certe ipsi unice protulerunt, sibique habuere praecipuam et peculiarem, quae utilitate atque dignitate adeo antecellit, ut ceterae civili commercio eatenus dignentur, quatenus jurisprudentiae paruerint. Quae utpote interpres legum et lingua justitiae jure suo imperat scientiis et civilibus cunctis artibus, quarum sine congruo modo a jurisprudentia statuendo et singulis personis ac rebus aptando, nulla in publica re foret utilitas. Quae divina profecto ars tranquillitatem et concordiam creat cum in populo universo, dum publico justitiae adspectu perfruimur, tum in singulis civium animis: qui nulla opinione injuriarum exulcerantur, quando jurisprudentiae ministerio naturalia et civilia justitiae foedera, nempe leges, apte adhibentur ad causas, convenienterque personis et negotiis advolvuntur.

Justitiae namque solius est pacare animos et componere discordes affectiones: quae sicuti suscitantur injuriis, ita justis responsis compescuntur et allatis honestis causis omnino sedantur. Quod a solis legibus, utpote generalibus et abductis a singulis rebus, personis et casibus minime assequeremur, nisi a jurisprudentia jus omne humanum exculptum exemplis, confirmatum argumentis, conclusum regulis, distinctum exceptionibus ac definitionibus expressum haberemus; atque ab eadem singulas conventionum et voluntatum humanarum civiliumque factorum species legibus prudentiaque digestas et longis meditationibus excoctas acciperemus, ut quicumque affectionibus expers acuta ratione ac debita aequitate civilia et forensia negocia perpenderit, propter inditam cuique justitiae notionem, suo Marte feratur in sententiam jurisconsultorum, qui pro causis et negociis omnium aetatum et gentium judicia protulerunt, dum affectione omni vacarent et jura posterorum puris animis dirimerent atque librarent. Ideo longe tutius de rebus praesentibus mente aliena