Pagina:Gravina, Gianvincenzo – Scritti critici e teorici, 1973 – BEIC 1839108.djvu/451

Haec pagina emendata est
449
pro romanis legibus

plurima paterent affectionibus humanis et sub magistratuum et judicum libidinem caderent.

Praeterea leges, pariter atque humana omnia, longa die languent et propter corruptae naturae repugnantiam, ususque raritatem saepe squallescunt, velut ager qui non exerceatur: ideo mortua cum legislatore ipso legum cura, sensus earum aut astutia turbabatur et praestigiis oratorum, aut ab ipsa vetustate absumebatur. Hinc Romani, Graecis longe prudentiores, assiduos cultores dederunt legibus, radices earum nutrituros ac sapientia sua irrigaturos, ut latius effunderentur. Hos appellarunt jurisconsultos, quod illorum oracula de re quisque sua consulerent. Quorum consiliis propter opinionem sapientiae atque alienationem eorum a privatis studiis auctoritatem a lege secundam attribuit, antea quidem populus diu, postea etiam imperator: qui judices ipsos et magistratus responsis addixit jurisconsultorum, quos a germano sensu legis eruendo publiceque promendo, neque promissa ulla merces, neque partium plerumque ignotarum amor aut odium deflectebat, sed potius ad solius veritatis et aequi bonique pronunciationem hortabatur cura propriae dignitatis, expectatioque honorum, qui a sola integritatis opinione illis offerebantur, ut non mirum si auctoritate fideque, vel summis praestiterint oratoribus et propter merita explicatae traditaeque justitiae ipsos etiam exercituum duces et hostium victores vicerint apud cives in petitione consulatus. Hi autem leges in fidem custodiamque suam accipientes, ac se diuturno doctrinae atque integritatis experimento ministros et sacerdotes earum populo praebentes, quidquid in Graecorum scholis et in disputationibus philosophorum ex usu justitiae ac romanae civitatis invenirent, patriis judiciis adplicandum auferebant, ut ubi causa deficeretur verbis legis, eo vel dialectica ratione, vel moralis doctrinae praeceptis occurreretur, ubi vero lex observaretur asperior, ibi regulis temperaretur aequitatis.

Itaque scriptum jus quando vel deesset, vel ex eventu publice noceret, a jurisconsultis aut ex philosophia supplebatur, aut leniebatur utilitate communi. Vetustatis vero injuriam, quae obscurandis verbis et obliterandis moribus leges abduxisset ab in-

29