Pagina:Gravina, Gianvincenzo – Scritti critici e teorici, 1973 – BEIC 1839108.djvu/450

Haec pagina emendata est
448
orationes

tineantur atque pangantur legibus, quae actus instabiles et opiniones variabiles ad certam justitiae formam et communis utilitatis rationem revocantes, confusosque sensus et vagos certos in privatae vitae modos, publicique regiminis regulas conferentes, juris notam et majestatem publicam imprimant virtutibus, armentque sapientiam voce ac potestate populari, per quam ad voluntariam bonorum operum consuetudinem, vis civilis et legitima necessitas adjungatur, legibusque perpetuetur, quidquid morum antea volubilitate ferebatur, atque ita leges moribus fundentur et mores legibus muniantur. Prudentissime namque fabularum structores eidem numini frugum et legum inventionem attribuerunt ad significandum naturalis et civilis vitae nexum; quarum illam frugibus, hanc legibus alendam docuerunt. Certam vero justitiae formam a natura insculptam animis nostris, atque ab affectione prava occupatam, extulerunt praeceptis quidem suis graeci philosophi, et eorum legislatores populis proposuerunt atque concluserunt legibus iis, quas ad se simul cum civili omni Graecorum sapientia Romani coëgerunt. Sed quemadmodum omnia humanam ad utilitatem a Graecis inventa, in melius Romani converterunt, ita et radicem ejusdem utilitatis justitiam et legislationem universam longe prudentius et illustrius ac felicius ab eis excultam invenimus. Etenim in graecis civitatibus cum ipsis primis illis latoribus legum, sapientia civilis interibat, neque alia superabat nisi quae inter acutas, nullius tamen usus, controversias in philosophorum scholis otiabatur. Et si quid emergeret incertum an publica lege contineretur, id agitabatur subtilitate atque interpretatione dissidentium inter se oratorum, leges utrinque trahentium ad causam suam; quod postea, judicum prudentia, ita definiebatur, ut adhuc tamen, si quid simile oriretur, in controversiam venire oporteret: quia judicia singularum causarum non communes juris regulae sunt, sed peculiares justitiae opiniones; quae nullam pariunt generalem definitionem in ulla controversia, neque ad simile judicium jure suo pertinent, nisi nova judicis voluntate recipiantur. Cum igitur negotia legibus generaliter comprehenderentur, multaque in dies e re nata offerrentur non provisa majoribus, quae vagabantur extra legem, eveniebat ut