Pagina:Gravina, Gianvincenzo – Scritti critici e teorici, 1973 – BEIC 1839108.djvu/447

Haec pagina emendata est
445
pro romanis legibus

resistatur, inter muliebres et enervatos populos, mulierosissimus et enervatissimus princeps, regni oblitus et sui, levi negotio de imperii ac vitae possessione deciderit; quod atrocissimus humanitatis hostis, nisi vellet consulto desipere, satis edoceretur a vicissitudine ac fato imperii sui, cujus prope cum luna tyranni mutantur: quasi ad hoc triste auspicium illud sibi stemma susceperint. Nani ex corruptissimo populo gravioris cujusque studii prorsus oblito, inque sola crapula et lascivia exercitato, quando non crebri ex desidia et egestate machinatores rerum novarum veterisque principis insidiatores, ut novi regis largitionibus expleant cupiditatem et libidinem illam, in quam prioris domini beneficia jamdiu absumserunt. Quis vero non magis inflammetur spe recentioris commodi, quam timore cohibeatur illius quem semper vidit e gynaeceo prodeuntem, atque hinc cinaedo, illinc muliercula nixum castra invisentem, spadonumque agmen ducentem ante milites, bellaque sua meretricum in gremio gerentem et inter impudicos complexus, aliorum pericula ex arce spectantem? Hunc ante in cubili suo a libidinibus, quam in acie ab hostibus profligatum atque a propriis vitiis praedae aliorum objectum, quem nos Latini adhuc nullo juris praesidio, nulla virtutis opinione, sed populorum errore, nostrisque discordiis tam late regnare patimur: an diutius patiere tu, qui finibus illius terra marique immines et voluptates pariter atque hostes debellare assuetus, contrariisque studiis educatus, regem te praebes non affluentia deliciarum, sed curarum gravitate, praestantiaque operum atque consiliorum; quique, ne, ut ille, imperator esses antequam miles, neve in pace omnibus imperans, in bello vel imperiis pareres alienis, vel ea praeciperes aliis, quae ipse ignorares, non es veritus majestatem ipsam ab ineunte aetate subiicere militari servitio? Cum nihil dignius existimaveris pueritia dominatoris tantarum gentium, quam armatum tyrocinium et militiae gradus, ut ad regnum quidem haereditaria lege, ac desiderio populorum ad imperium vero et armorum arbitrium, commilitonis nomine, ipsius jure cinguli, raroque fortitudini experimento pervenires. His tuis ex viribus ingenti suorum clade huic latroni exploratis, quando proximis misit opem Scythis, quanto magis cum cohor-