Pagina:Gravina, Gianvincenzo – Scritti critici e teorici, 1973 – BEIC 1839108.djvu/445

Haec pagina emendata est
443
pro romanis legibus

dum, qui Graeciam doctrinarum nutricem non sine frequenti profusione lachrymarum hodie omni luce literarum orbatam et immortalibus ab se partis opibus jamdiu spoliatam atque in tenebras, unde alios extraxerat, alte demersam intuentur. Eo si tuis armis recludetur iter literis et patriis inventis illinc jamdiu exulantibus, Graecia bonas ad artes ibi restituendas, novum ad se missum Orpheum admirabitur, eisdem ex Getarum finibus, unde vetus ille ad eas inter Graecos instituendas concesserat: quem propterea Thracem communi tum forsan arcticarum regionum nomine appellarunt.

Quid igitur, tua Petre, virtute gloriosius, per quam effeceris ut Moscho de solo, unde immanitatem populi alii formidabant, nunc humanitas ab ipsis humanitatis auctoribus expectetur, et vetus gloria colle ab Heliconio tamdiu aberrans, aetate nostra in Riphaeis montibus conspiciatur. Hanc autem praeclaram spem, nulla quae Graecis dominatur armata barbaries, nobis eripuerit. Oritur enim ea spes a te, cujus irritatur a difficultate fortitudo: quae non modo conjuratos domesticorum et exterorum furores et insidias toties pressit atque refregit, verum et ipsam ventorum violentiam, oceanique iram superavit, quando, tempestate coorta, cum navis, quae te vehebat sursum ac deorsum provoluta undarum paene voraginibus hauriretur, inter lachrymas, gemitusque tuorum procerum, postquam singulis animus concidisset et salutis desperatione clavum gubernator e manibus dimisisset, unus tu in tanta turbatione hominum et naturae immotus et in communi pallore praefulgidus, gubernaculo repente arrepto vocibus et exemplis exanimatos comites erigebas, ac dilabentes nautarum vires revocabas ridebasque timorem eorum, qui nescirent cujus fortunam secum haberent: donec mare, veluti constantia tua domitum, cederet, relinqueretque tibi victoriam frementium et indignantium procellarum. Hac eadem te constantia, tempestatem illam perdomiturum speramus, quae proprio avertit e fonte literas, victoriisque tuis confidimus Graeciae clavum, de manu barbariae ad sapientiam rediturum. Minus vero mirabimur fore ut illorum frena populorum e potestate crudelissimi dominatoris a te transferas aliquando, si eorum ingenia cum