Pagina:Gravina, Gianvincenzo – Scritti critici e teorici, 1973 – BEIC 1839108.djvu/443

Haec pagina emendata est
441
pro romanis legibus

ab infinitate, non mirum si maximus cum sis, cognatum tamen Moschorum imperio magni cognomentum averseris, eo ceteris major magnique cognomine dignior, quod magnitudinem Deo tantum convenire profitearis. Unde tot gentium te victorem non tam victoriis tuis admiramur, quam quod a tanta vastitate imperii minime vincaris, neque in opibus et fortuna, verum in earum contemtu praestantiam hominis positam arbitreris. Ecqua vero umquam in te animi elatio ab opum bonorumque affluentia, si nihil tuum judicas, nisi quod quotidianus vitae usus ad publicae majestatis alimentum absumit, cetera vero non tibi, sed populis ac publicis privatisque necessitatibus a divina providentia in manu tua fuisse deposita palam edicas, neque modo vigiliarum atque curarum censum, sed et regiarum opum vectigal amplissimum, voluntaria lege, populis tuis perpetuo pendas?

Hinc ex te praeclara illa vox quando in militaribus ludis ducem agens, ac stipendium tui muneris accipiens, ajebas, eam unice pecuniam dominio tuo cedere, quae propriis laboribus pararetur: nam publicam, cura tantum et custodia teneri tua, usu vero et mancipio esse populorum. O miram in tanta potentia aequitatem! O incredibilem continentiam in tam aetatis nostrae libero more imperiorum! O sententiam quo minus familiarem regibus, eo magis necessariam et regiis animis digniorem, quae regibus populos, non regum, sed populorum ipsorum causa subjectos docet: ut si neque genus te, neque praeclara facinora extulissent, multitudinem tamen istam regnorum ex hac unice sententia meruisses! Quamobrem qui summam teneas regnandi artem in contemplatione solius publicae utilitatis, cultuque justitiae consistentem, neque tam ab humano ingenio, quam a divino instituto prodeuntem, a cujus tantummodo usu oritur salus, incrementum et tranquillitas populorum, non abs re Aristotelis civilia praecepta et Politicorum libros a te in manibus familiaris tui nobilissimi ac doctissimi hominis inventos, inutiles autumabas ad reipublicae regimen iis, quorum animis alte insideret, privatos quidem beate vivendi, recteque obtemperandi causa industriam et fidem a Deo accepisse, principes autem beate utiliterque regnandi artificem unice habere opem divinam ad rectum virium et copiarum usum.