Pagina:Gravina, Gianvincenzo – Scritti critici e teorici, 1973 – BEIC 1839108.djvu/441

Haec pagina emendata est
439
pro romanis legibus

hoc fortasse tempore non molireris, cum non humanis victimis immolandis, sed clementissimi principis virtutibus in poëtarum et oratorum coetu consecrandis te brevi praefuturam, atque ad mite regnum Thoantis tyrannidem nobiscum una perventuram sperares!

Atque hac una, praequam ex omnibus, Petre, causis, naturae ipsius consilio ac ministerio princeps videre creatus, quod non solum invenire propria, sed convertere ad te noveris aliena, tamque praeclara optione magistratuum, delectuque peritiorum in militari ac civili facultate hominum, per alios optime praestes quaecumque princeps edere per se ipsum a regnandi occupatione prohibetur. Cum enim respublica ducibus, magistratibus et morum artiumque rectoribus, rerumque arbitris plurimis indigeat, singulorum quidem perfunctio munerum privatis, eorum vero congrua conveniensque attributio et cretio atque usus idoneorum hominum, illi unice seorsum a muneribus aliis convenit cui regimen traditur universorum, ne si princeps magistratibus et muneribus aliis obeundis distrahatur, reipublicae regimen a civibus ipso in rectore desideretur.

Cum autem regium animum natura indueris, tanta clementia exundas, ut eam deflectere nequeas ab his populis, inter quos nihil principi et populis ipsis clementia periculosius. Siquidem ii sunt ut nisi poenarum terrore conservarentur, in propriam ultro perniciem ruerent. Hinc regnandi sors, omnium opinione felicissima, tibi tamen eo nomine accidit acerba, quod nequeas absque universorum detrimento placere singulis, ut cum olim homicidae cujusdam vitae pepercisses, isque novum ob homicidium carnifici traderetur, debueris tu publice propriam indulgentiam accusare, quae luce damnato reddenda, illius postea manu innocentem perdidisset: ideoque humanae naturae vitiis ingemiscebas, quod insontibus vitam nonnisi sontium caede largiatur. Quae tamen communis naturae pravitas bonitatem frustra superare conatur tuae. Nani inde post paullo cuidam ex nostratibus, dum ad supplicium raperetur poenam non modo naturalis, verum et civilis mortis condonasti, utque animi ejus morbo medereris, hoc sibi ceterisque salubre monitum adjecisti dum ei gladium redderes: