Pagina:Gravina, Gianvincenzo – Scritti critici e teorici, 1973 – BEIC 1839108.djvu/439

Haec pagina emendata est
437
pro romanis legibus

prudentia, ingenio rerum usum antevertens vincendo dimicare per caedes et strages hostium didicisti, atque in Assofii expugnatione sub germanis ducibus ad tua signa venientibus inter Cimmerias Maeoticasque pugnas, interque triumphos palmasque tuas, novae militiae tyrocinia populis exhibuisti. Talibus clarus praeliis non modo circumfusis ditioni tuae Scythis, a quibus Moschorum imperium graviter premebatur, quorumque incursionibus lacerabatur et rapinis, praedarum licentiam eripuisti, sed eosdem agro multatos ac suprema dominatione spoliatos adeo contrivisti ut regna illa, quae Moschos civilibus discordiis fractos vectigales fundos fore sibi sperabant, ad ingentia tributa compuleris. Illis vero imperio adjectis et omnibus jam ad nominis tui terrorem terga vertentibus, per ignotos Europae Asiaeque septentrionales tractus victrix, potentia tua, libere vagatur; neque alia potentia coërcetur, nisi elementorum et naturae, quae, absumtis jam humanis viribus, nihil armis tuis invenire potuit opponendum, nisi glacialem oceanum et divinam ipsam voluntatem, quae non patitur universitatem rerum a mortali potestate superari.

Neque contentus armis debellare feritatem, victorias omnes victarum etiam ad gentium commodum convertens, eam, pacis artibus, conaris extinguere. Quamobrem si quos memoravimus dii delirantium antiquorum, quod per se invenerant aut natali e solo traxerant, vel ampliarunt inter cives, vel exteris contribuerunt, tu non solum partam tuopte ingenio humanitatem, proprioque Marte suborientem aequitatem, seruisti primus inter tuos, sed supra majorum ausus contraque mortalium omnium fidem, perrupisti solus regni leges inhospitales ac diruisti munimentum barbariae, murumque illum dejecisti qui civilis status felicitatem a tuis populis procul arcebat. Postquam autem, disclusis tenebris, lumen urbanitatis in tot nationes intromisisti, omnium stupore, invicta constantia, nihil veritus in absentia tua perfidorum insidias, quae te celerius in regnum revocarunt, ut bona populorum aliorum duceres ad tuos; nullo adhuc Moschorum regum exemplo, longinquam adeo, latamque peregrinationem suscepisti, ut per Germaniam, Bataviam, Brittanniam, extremamque Italiam pervagatus, opes ac thesauros omnes sive militaris artis,