Pagina:Gravina, Gianvincenzo – Scritti critici e teorici, 1973 – BEIC 1839108.djvu/437

Haec pagina emendata est

PRO ROMANIS LEGIBUS


Ad magnum Moschorum Imperatorem


Quos honores heroibus olim suis ingentium beneficiorum praemio tribuerat antiquitas, uberius tu, si religio sineret, potentissime Moschorum Imperator, suscepisses a populis tuis, quibus juvandis et natura ipsa locorum et mores gentium earum et mortalium ceterorum opinio, in dies a te, incredibili felicitate, superantur. Si enim vera e falsis evolvero, et e vetustis monumentis excitavero tecumque commisero, non fabulosos illos deos, sed vera et nativa exempla praestantissimorum virorum, unde suorum nomina umbrasque deorum ad insanos populorum cultus poëtae perduxerunt, certe benefactis illorum tua longo intervallo tum difficultate rerum, tum immensitate regionum, tum denique infinitate populorum antistare judicabuntur.

Heroum enim et commenticiorum numinum germina seminaque fabularum surrexerunt ex rebus admirabilibus inter Afros potissimum gestis, apud quos fertur Uranus primus contemplator syderum cultorque populorum ac parens numerosissimae prolis, quae Titanum soboles, a matre Titaea nuncupatur. Ex quibus Atlas paternorum studiorum celebrior aemulator ac septem filiarum genitor fuit, inter quas Maja ex Jove, Saturni filio, Mercurium peperit utilissimarum artium inventorem. Aliae vero alias deorum generationes ediderunt et filiorum virtute meruerunt ut syderibus plejadum omnes nomine a posteris insererentur. Ast Atlantis frater alter Saturnus procul Africa paternas artes et beneficentiam trahens, ad Siciliam se atque Italiam excolendam