Pagina:Gravina, Gianvincenzo – Scritti critici e teorici, 1973 – BEIC 1839108.djvu/435

Haec pagina emendata est
433
de canone interiore

caesareas sive pontificias, animo impuro contrectetis, vestroque vitio sensus earum corrumpatis, atque adnitendum, ut interiorem identidem excolatis legem, expromentes ex vobis atque afferentes ad haec studia honestatem, caritatem et fidem: quibus discipulorum virtutibus nihilominus quam praeceptorum vocibus leges illuminantur. Vertit enim eas quisque in proprias affectiones, tribuens illis animum suum, ut pravus animus pravas etiam opiniones ex invitis utcumque legibus protrahat, quas tuentur argutiis dialecticorum. Unde non mirum si non modo judicia sed et mores hominum opinionibus regantur a sententia legum et canonum alienissimis.

Quamobrem ei, mea sententia, Deus fuit maxime propitius, qui parum inter sophistas nostros habeatur acutus. Is enim, facultate carens tuendorum errorum, armisque falsitatis exutus, minime norit vitium cum virtute componere, neque audebit perfricta fronte dolum, ultionem, rapinas, injurias, usuras et nefarium qualecumque scelus, legum auctoritate propagare. Unde communi sensu ductus humanitatis jura, sive humana sive divina, in partem accipiet candidiorem, tantoque amplius in cognitione veritatis et boni et aequi arte profecerit, quanto minus in verborum fraudibus excelluerit.

Utinam vero illa perpetuo deploranda tempora, quae acute delirando et incassum obstrependo, cum vulgi stupore vulgarique pompa, ingenti sumtu transiguntur, cultu latinae linguae, civilisque ac sacrae historiae studiis a juventute occupentur! Longe profecto minus esset vobis in addiscendo difficultatis et laboris nobis in docendo subeundum. Acceptis enim priscis loquendi formulis, cognitisque ab historia moribus, tum romanae reipublicae, cum veteris Ecclesiae, clavim jam legum et canonum teneretis atque radices attigissetis eorum. Quam gravem sane ac noxiam jacturam temporis, incremento laborum censeo reparandam, simulque incumbendum ut exteriorem disciplinam, quam hinc aufertis, perpetuo animi cultu ad interiorem naturae atque Evangelii legem revocetis. Dixi.

28