Pagina:Gravina, Gianvincenzo – Scritti critici e teorici, 1973 – BEIC 1839108.djvu/434

Haec pagina emendata est
432
orationes

defuturam Paullus et Christus ipse praedixit, instar arboris malae, malos etiam ferebat fructus: non enim gignebat nisi simulatores pietatis, pares magistris, quia ritibus tantum occupabantur externis, interius vero volvebant avara et ambitiosa consilia; quibus expediundis imaginem sumsere sibi perfectae virtutis, cujus opinione pravitatem animi sui regentes, majori auctoritate apud populum et magistratus vitam calumniabantur eorum, super quorum ruina dignitatem sibi molirentur. Hinc a Christo sepulcris comparabantur, quae magnificentiam suam omnem promunt extrorsum, introrsum vero nil nisi putorem tabemque recipiunt. Hinc ab illo hypocritae appellabantur, sive histriones, propterea quod adplicarent vitiis personam probitatis et livorem suum religione praetexerent. Quibus fraudibus in hac vita, veluti in scena tantopere attollebantur, ut ab omnibus damnandi damnarent omnes, jus dicentes iis quorum ipsi judicium subire debuissent, et praeceptorum partes agentes, cum transire oportuisset ad discipulos, non solum ut aliorum acciperent, sed ut veteratoriam suam deponerent artem vaferrimamque doctrinam: cujus fraudolentia serpens per novas divinarum legum interpretationes, aeterna jura furtim subiiciebat affectionibus humanis, et opinandi licentia implebat adeo vela cupiditatum, ut professores illius postquam rapacitati suae pietatis causam praetendissent, neque a captandis haereditatibus, neque a circumveniendis pupillis, neque a devorandis viduarum substantiis abhorrerent.

Iidemque illi qui laqueos tendebant legibus, easque ancillas ambitionis propriae reddebant, in rebus tamen exigui momenti, tantam religionem adhibebant, ut refugerent, homines nempe meticulosi et simplices, aegrotos curare sabbatho, divinumque praeceptorem nostrum arguerent, quod beneficentiam suam hominibus eo die praeberet. Unde illis ostendit non hominem propter sabbathum, sed sabbathum ritusque alios hominis causa fuisse institutos; ideoque novos mosaicae legis doctores a sensu ejus aberrare longius, quod superstitiosa simul et captiosa verborum interpretatione voluntatem legum, nempe caritatem extinguerent: cui nutriendae lex ad homines per Mosen a Deo processerat.

Cavendum igitur, adolescentes, ne leges quas addiscitis, sive