Pagina:Gravina, Gianvincenzo – Scritti critici e teorici, 1973 – BEIC 1839108.djvu/433

Haec pagina emendata est
431
de canone interiore

sibi amicum et obnoxium reddet sola patientia, seu potius magnitudine animi. Magnificentius est enim condonare quam vindicare injuriam: non enim condonamus nisi victo, nec ulciscimur nisi majorem aut parem: ut qui obliviscitur injuriarum, si non potentia corporis at celsitudine mentis vincat inimicum, sibique atque aliis tranquillitatem pariat; ultio enim geminat multiplicatque odia et pericula, remissio vero vertit odium in amorem. Ac si de nobis humiliter sentiendo, aliosque Dei causa diligendo, facile feremus injurias inimicorum, longe facilius aliorum ac praecipue amicorum vitia sustinebimus. Introspicientes enim animi nostri labem trabemque oculis nostris objectam expendentes, pro nihilo ducemus aliena ulcera et festucam in oculis amicorum: ideo aliis parcendum putabimus si nobis, ut parcatur, expetamus.

Quid vero dicam de molestiis, quae veniunt a rebus insensibilibus: de morbis, de tempestatibus, de jactura rei familiaris, de morte atque calamitate necessariorum? Haec omnia, quae neque militum copiis, neque opum abundantia, neque imperii magnitudine vincuntur, sola nimirum patientia Christiana superantur.

Hac eadem enim virtute, qua dominamur animis nostris, res etiam subiicimus nobis externas, a quibus pro modo cupiditatum in acquirendo gaudium et in amittendo tristitiam capimus.

Etenim ubi mentem conjecimus in aeternitatem, nostra rerum caducarum opinio statim extenuatur, et earum sive adquisitionem sive jacturam tanti non putamus, ut ex felici aut tristi eventu admodum commutemur. Unde nobis difficile non fuerit invicta tolerantia graves atque acerbos levare ac lenire casus. Hanc vero adversorum ferendorum facilitatem opulentiores vix assequantur: utpote qui plura possidentes, tenacius haereant rebus caducis, quarum amore irretiti, alas frustra tollere conantur ad divinitatem, ad quam pauperes, utpote a rebus externis expeditiores, longe felicius convolarint. Subtractis enim divitiis et honoribus, quae sunt alimenta vitiorum, surgunt continuo germina per Christum conspersa virtutum, quae si radices egerint interius, in exteriorem etiam cultum perfundentur et instar arboris bonae ad aliorum etiam exemplum saepe florebunt.

Contra vero Pharisaeorum pietas, quorum numquam copiam