Pagina:Gravina, Gianvincenzo – Scritti critici e teorici, 1973 – BEIC 1839108.djvu/430

Haec pagina emendata est
428
orationes

Suboluerat enim fortasse per Hebraeorum doctrinam alicui sapientum vetustissimo, haec humanae naturae contagio, veluti Herodoto, qui ex Othani persona dixit: φθόνος δὲ ἀρχῆθεν ἐνεμφύεται ἀνθρώπῳ[1]; «homo ab ipsamet origine sua malignitatem contrahit». Sed quisnam alius caput hoc malorum, nempe hominem ipsum per naturam genitum, praecidisset, nisi Deus ipse, qui, humana carne suscepta, loco veteris novum reddidit hominem per gratiam procreatum? Cui alendo sacramentorum nobis reliquit et evangelicae doctrinae coelestem ubertatem, per quam dum nosmetipsos abiicimus, eosdem nos longe felicius invenimus.

Nos enim ipsos abalienantes, excutimus opum honorumque cupiditatem et livorem et invidentiam, aliasque periculorum et anxietatum et laborum radices. Quibus amotis, non modo temporariam sed immortalem tranquillitatem impetramus, deponentesque caducum hominem, divinum in aeternitate subimus. Quae merces immortalitatis non permutatone sed contemtu nostri et infinita aestimatione meritorum Christi comparatur. Quibus induemur si omnes appetitiones nostras divinitati contrarias extinxerimus. Unde a Christo admonemur ut si per oculos cupiditates et libidines concipiamus, ipsosmet nobis eruamus oculos: hoc est vitia illa quae sunt nobis cariora ipsis oculis extirpemus, ne, dum eis fruimur, totum corpus, nempe vitam beatam et spem divinitatis, amittamus. Hinc et ab evangelica doctrina homini sui ipsius amor eximitur. Cum enim homo sit concretio vitiorum, dum se quisque diligit, asserit sibi vitia illa ex quibus miserias contrahit suas, ut nullius odium tantopere noceat, quam amor cujusque proprius. Hinc qui semet oderit, hoc est vitiositatem humanae naturae abominetur, eadem opera sese plurimum diligit. Liberatur enim a vitiis, quae saevius tumultuantur in amatore sui ipsius, dum indulgendo sibi noxiarum cupiditatum intra se alit incendia. Hinc eadem divina sapientia nos hortatur ut condamus thesaurum in coelo, ubi nulla aetate, nullo raptore consumitur, opesque negligamus humanas, quas longo labore paratas et ingenti periculo custoditas, fruendas relinquimus aliis aut potius profundendas. Opes enim nemo magni faciet, nisi qui earum quaerendarum

laborem periclitetur, ut, cum quaesitis ab se per mortem immi-

  1. Lapsus in citando: Invalid <ref> tag; no text was provided for refs named or22