Pagina:Gravina, Gianvincenzo – Scritti critici e teorici, 1973 – BEIC 1839108.djvu/429

Haec pagina emendata est
427
de canone interiore

animis injustorum, ad praesentem quoque criminum ultionem excubantes: quo intelligeremus vitia secum suos perpetuo circumferre carnifices, moerorem, nempe, taedium, poenitentiam et odium fugamque sui. Quibus calamitatibus sibi cognatis injustitia regios inter apparatus miserrime torquetur et in opulentia fastuque suo cruces inveniens, acerbissime laniatur. Contra vero justitiam, etsi opibus omnibus exutam, continere tamen erumpentem ex sese ipsos inter cruciatus, beatitudinis fontem animumque optime sui conscium in medio flammarum ingenti laetitia perfundentem, eaque poenas omnes corporis exuperantem. Quibus notionibus, tamquam alis explicatis, Plato adeo superne pervolavit ut in libris De republica imaginem etiam adumbrarit infinitae ac divinae justitiae, quae humanitatis vitium emendavit.

Quid mirum igitur si majores nostri et Ecclesia universa longa tredecim saeculorum serie uni et summo philosophorum Platoni scholas aperuere christianorum? Quid mirum si tam exiguum discrimen inter platonicam nostramque doctrinam post veteres Patres divus Augustinus animadvertit? Quid denique mirum si platonici ante alios ab ipso exordio religionis nostrae ad christiana castra transeuntes, ad eam propugnandam se Apostolis obtulerunt? Illud vero mirum est maxime quod sophistarum primores ne a magistris redire cogantur ad discipulos assidue garriunt, Platonem nempe, utpote nobis magis affinem, exulare a nostris debere scholis. Quasi tutius cum hostibus quam cum amicis foedera ineantur, ac rectius nos homunciones consulamus, quam Dionysius Areopagita, Justinus martyr, Athenagoras, Irenaeus, aliique discipuli ac familiares Apostolorum. Adimunt igitur nobis platonicam doctrinam, quae priscis christianis erat quasi quaedam naturalis initiatio pietatis, dum novam virtutis vitam ingressuros, veterum vitiorum illecebris exolvebat.

Verum enimvero philosophi emendandam quidem naturam humanam autumabant, resectis desideriis inanibus, non tamen radicis ipsius vitium animadverterunt atque corruptelam humanitatis universae, a qua nisi tota discesserimus, numquam exibimus a vitiis. Atqui non potuissent illi totum veterem hominem tollere, cum novum alium et meliorem substituendum non haberent.