Pagina:Gravina, Gianvincenzo – Scritti critici e teorici, 1973 – BEIC 1839108.djvu/425

Haec pagina emendata est
423
de repetendis fontibus doctrinarum

tatem atque contumeliam depellite aliquando et mercimonium hoc nugarum procul auferte, Quirites, redeuntes ad justinianeos libros, nempe ad sedes ipsas justitiae romanae, de qua si hominum pravitate opes haurire non licuerit tantas, quantae ab injustitia et ignorantia profluunt, animum tamen priscum illum inde recipietis vestrum opum fortunarumque contemtorem et immortalium bonorum compotem: virtutum nempe maximarum quae a romanis proficiscuntur institutis. Quibus e legum vestrarum sanctimonia suscitatis, latina justitia latinumque nomen in posterum imperabit.