Pagina:Gravina, Gianvincenzo – Scritti critici e teorici, 1973 – BEIC 1839108.djvu/423

Haec pagina emendata est
421
de repetendis fontibus doctrinarum

quibus condendis omnem graecam sapientiam ad vos traduxistis, quarumque salubritate nationum omnium vitia emendastis! En quo vergit sanctitas legum illa vestrarum, quae vobis jus in animos et corpora tribuere barbarorum, quibus bello perdomitis, communione romani juris, non servitutem inhumano et bruto Persarum Assyriorumque more, sed rectum asserebatis usum libertatis, quam leges vestrae distributione rationis et exercitatione justitiae a violentia et a vitiorum nexibus expediebant. Quo nomine, Quirites, justa bella semper et pia gessistis, justumque in orbem terrarum imperium vobis parastis. Jus enim naturae ipsum, quo immanitas rationi subiicitur, subegit legibus vestris barbaras gentes, per vos ad humanitatem a feritate traductas.

Has obsecro leges, Quirites, eo ne tradidistis aliis, ut vos amitteretis, an potius ut in illis gloriam perpetuo servaretis vestram, et apud omnes populos latinae locaretis fundamenta virtutis, quo ubicumque jura vestra consistunt, ibi, erepta quamvis dominatione, nomen tamen et prudentia regnaret ac justitia numquam interitura Romanorum. Quae, dissoluta militari disciplina, per quam terrarum orbem diu coërcuistis, omnia tamen vivunt adhuc, viventque semper in latinis historiis et legibus: ad quarum contextum, si mentem referetis, et earum sententiam, quam vel ignorantia vel versutia forensis interpolavit, repetetis e scriptis ipsis conditorum et mentibus majorum unde descenderunt; occursu atque consuetudine similium ingeniorum priscarum virtutum semina continuo vestris in pectoribus reflorescent, alenturque memoria laudum legumque vestrarum: a quarum diuturna lectione rationem accipietis, qua casus omnes regatis humanos, vertentesque vos in veterum formam animorum, revocabitis romanos mores, discetisque ab illis lenitudinem cum severitate miscere, summumque jus aequitate temperare, providere ac praecidere captiones, tandemque assuescetis cogitare atque invenire similia. Eodemque studio patebunt etiam vobis aprici amoenique recessus non latinae modo sed graecae etiam eruditionis, quae nostris est interspersa legibus e graeca sapientia natis et graecarum disciplinarum fructu per jurisconsultos veteres enutritis.

Ut non mirum si contemta in foro cognitione antiquitatis,