Pagina:Gravina, Gianvincenzo – Scritti critici e teorici, 1973 – BEIC 1839108.djvu/422

Haec pagina emendata est
420
orationes

ptamus, vel quia longa negligentia obcalluerimus pro saliaribus carminibus et veterum mancipationum formulis documenta illa pietatis accipimus, et Ecclesiae vocem inde prodeuntem auresque nostras frustra verberantem quaerimus in privatorum quaestuosis opinionibus et sui ipsius amore corruptis, puramque canonum et sacrorum librorum scatebram deserentes, cisternas petimus dissipatas.

Verum, si ad verba canonum obsurduimus, oculos tamen attollamus ad istam vivam disciplinae veteris imaginem, quam, ut conspectior esset omnibus et temporibus et gentibus, insculpsit nuper Deus in ipsomet Ecclesiae capite Clemente xi, cujus ex ore atque operibus vera pietas vocem et faciem emittit suam. Neque enim ille alio nomine maximam, quam diu recusavit, sacrorum potestatem accepit, nisi ut summum subeundo molestiarum et extremum severitatis et abstinentiae sibi et suis imperando immortalibus concionum suarum verbis perennibusque christianarum virtutum exemplis panderet omnibus verum Ecclesiae sensum et priscae disciplinae lucem restitueret.

Atqui, si oblivione veterum canonum effluit nobis graviorum praeceptionum utilitas, nihilo majorem fructum capimus e legibus humanis, quas rabularum strepitus et procellae forenses pene merserunt. Quotusquisque enim eorum qui foro sunt operam daturi hac aetate studium romani juris ab ipso contextu legum auspicata, et non potius a jejunia et exili aliqua congerie sterilium definitionum ac puerilium regularum, quas ubi sex mensibus defunctorie percurrerint et aliquantisper indicem aliquem rerum judicatarum perreptaverint, continuo ad subsellia prodeuntes, tamquam ex tripode fundunt juris oracula: ut nostris temporibus frigida esset ac tenuis illa tua gloriatio. Marce Tulli, qui Servio Sulpicio, si tibi stomachum movisset, jurisprudentiam triduo professurum te minitabaris; id enim jam de se nobis audaculus quisque puerulus pollicetur, dum elementorum literariorum ordinem teneat memoriter, quo sit ad consulendos indices librorum idoneus, et primoribus labris sordes illas consceleratae latinitatis attigerit.

Proh vestram fidem, Quirites, quo ruunt mores, legesque illae,