Pagina:Gravina, Gianvincenzo – Scritti critici e teorici, 1973 – BEIC 1839108.djvu/421

Haec pagina emendata est
419
de repetendis fontibus doctrinarum

Atqui non ita Lacedaemonii divitiarum interdictionem a Licurgo, neque mendacii prohibitionem a suis venientem legibus Persae acceperunt. Christiani vero, qui exemplis innocentiae atque candoris populos ad nos olim traximus universos, nunc, proh pudor!, adeo affectionibus propriis purissimae ac simplicissimae legis verba conturbamus, ut offuciis nostris justi atque injusti discrimen fere ab universorum oculis abstulerimus.

Quamobrem, quaeso vos novarum interpretationum auctores, si quem Christo habetis honorem, cui profecto credo vos habere plurimum, nolite, obsecro, committere amplius ut illud in nostros mores ab hostibus conferatur, quod suis de temporibus Livius pronunciavit: «Nondum — inquiens — quae nunc tenet saeculum negligentia deorum venerat, nec interpretando sibi quisque jusjurandum et leges aptas faciebat, sed suos potius mores ad eas accommodabat»[1].

Nolite denique nos obtundere amplius ac regerere commentitium illud vestrum Ecclesiae silentium, quasi tacendo illa contra innovationes vestras antiquas pietatis leges abrogaverit. Neque surdi cum simus, mutam existimemus Ecclesiam: «In plateis — inquit Salomon — divina sapientia clamitat, in summis excelsisque verticibus supra viam in mediis semitis stans, juxta portas civitatis, in ipsis foribus»[2].

Loquitur nimirum Ecclesia, loquitur semper et perpetuo clamitat sacrorum canonum vocibus, quamvis nos longa desuetudine non amplius exaudiamus.

At si sacrorum canonum codices evolvere pigremur, quin mentem vertimus ad solennes Ecclesiae caerimonias et ad psalmos atque hymnos, qui sacris peragendis, quotidiano cantu funduntur: e quibus vocibus, quid aliud acceperimus nisi rerum omnium contemtum et abstinentiam voluptatum artemque nostrorum ulciscendorum criminum. Resonant perpetuo templa poenitentiae praeceptis et prophetarum, Apostolorum et Evangelistarum scriptis praelegendis abstinentiae legibus reboant aedes sacrae nunciantque parietes ipsi priscae praecepta virtutis per sacros omnes impressa ritus: nos vero, vel quia corpore praesentes, mente

absumus, vel quia melodiam auribus, non vero pietatem animo ca-

  1. Lapsus in citando: Invalid <ref> tag; no text was provided for refs named or19
  2. Lapsus in citando: Invalid <ref> tag; no text was provided for refs named or20