Pagina:Gravina, Gianvincenzo – Scritti critici e teorici, 1973 – BEIC 1839108.djvu/420

Haec pagina emendata est
418
orationes

inquit Paullus — qui id facit quod lex prohibet: in fraudem vero, qui salvis verbis legis sententiam illius circumvenit»[1].

Quid enim conserves mihi dictum, si sententiam dissolvas, licereque putes quidquid nominatim non prohibeatur? Cum praeter expressa occurrant alia innumera, quae occulto legum judicio damnantur, quaeque fidus et candidus interpres, uti rectus minister earum ad tribunal pertrahit conscientiae singulorum: qui nisi sibimet auctoritate fallacium interpretum assentarentur, in sententiam legis ultro concederent. Cum multo majora comprehendat sensus legis, quam sonus verborum, quia, ut ajunt jurisconsulti, longe plura sunt negotia quam vocabula. Hinc subiicit Ulpianus: «Fraus legi sit ubi quod fieri noluit, fieri autem non vetuit id fit et quod distat ῥητὸν ἀπὸ διάνοιας; idest dictum a sententia, hoc distat fraus ab eo quod contra legem sit. Non enim oportet, ut leges ipsae clamant, jus civile captare neque calumniari, sed qua mente quidque dicatur attendere»[2].

Tu vero noster misericors, qui aliis libenter indulges, ut largius indulgeas tibi ipsi; quo gratior ubique sis et proceribus praesertim acceptior, dum verba legis teneas, nihili pendis consilium legislatoris, ut, si quis extremam paupertatem hac formula imperaverit «pecuniam ne attingito», tu noxam omnem amotam putes dum quis manus a nummis abstineat suas, dextera vero praeter necessitatem utatur et opera ministrorum. Quae, si ratio valeret, nihil pauperius esset regibus atque tetrarchis. Mendacium aliis noxium leges universae damnant: at tu (bone) confestim crimine liberas eum, qui verbum jaculetur anceps, ut audiens in fraudem inducatur: quasi leges verba mendacii prohibuerint, non animum nixumque fallendi, nec tibi videris dissolvisse legem, quando statuentium voluntatem hac praestigiarum arte frustraris, qua ubi e re tua fuerit nigra, in candida continuo vertis. Quamobrem vos ita notavit comicus illis versibus[3]:

Rogationes plurimas propter vos populus scivit,
quas vos rogatas rumpitis: aliquam reperitis rimam,
quasi aquam ferventem frigidam esse ita vos putatis leges.

  1. Lapsus in citando: Invalid <ref> tag; no text was provided for refs named or16
  2. Lapsus in citando: Invalid <ref> tag; no text was provided for refs named or17
  3. Lapsus in citando: Invalid <ref> tag; no text was provided for refs named or18