Pagina:Gravina, Gianvincenzo – Scritti critici e teorici, 1973 – BEIC 1839108.djvu/418

Haec pagina emendata est
416
orationes

riendum. Nos vero Christi morte reviviscentes, vires identidem adquirimus ad divinarum virtutum imitationem, in quibus nisi vitam transegerimus, vita migrantes, divinitatis commercium frustra speremus. Nihil enim Deus amplectitur sibi dissimile: solis autem virtutibus divinae naturae imaginem reddimus; nimirum si poenitendo Christi merita nobis adsciverimus, caventes in posterum ne amore caducarum rerum immortalibus, mortalia praeferentes infínitaque injuria, quod ad nos attinet, naturam divinam afficientes, in imum denuo miseriarum devolvamur.

Qui rerum caducarum amor in singulos actus nostros assidue obrepens, poenitentia est etiam assidua depascendus et abstinentia extenuandus, ut unde ille cedit, eo subeat amor divinitatis ac studium virtutum aeternarum, quarum impedimenta poenitentiae operibus removentur, ut quae videtur disciplina severior, ea revera sit ducenda mitior, cum praeparet abdicationem sui ipsius, quo unice spectare debemus et abstinentiae consuetudine acerbitatem extinguat illam, qua humani sensus afficiuntur; cum primum abducuntur a diuturno usu voluptatum, unde certe sumus abducendi, si propositum nobis finem attingere cupiamus. A quo nisi aeternum aberrare velimus, praestanda nobis erunt ea quae Christiana religione profitenda spopondimus. Et quia Deo placere non possumus nisi displiceamus nobis ipsis, cum studio rerum creatarum, sui etiam ipsius amor est in primis abdicandus, nec fructus mortalium bonorum, sed usus tantummodo capiendus, itaque in hac vita manendum, tamquam singulis momentis sit exeundum.

Ad quem animus habitum sola poenitentia comparatur, quae subtrahendis rebus ac sensibus atterendis vitam traducit ad consuetudinem mortis: ut quo pluribus viventes abstinemus eo morientes minus amittamus minusque contristemur, cum vivendo totidem mortis gradus superaverimus, quot sensus nobis extinximus rerum humanarum. Unde quod voluptuosis extremum est vitae, id poenitentibus extremum est mortis et vitae immortalis exordium.

Abeant igitur sua cum doctrinae lenitate magistri nostrates, qui abstinentiae desuetudine tenacius implicant animos rebus