Pagina:Gravina, Gianvincenzo – Scritti critici e teorici, 1973 – BEIC 1839108.djvu/416

Haec pagina emendata est
414
orationes

sunt primarum simulacra cogitationum, ideo sincerus apostolicae institutionis et Ecclesiae universae sensus non aliunde melius colligitur quam e lectione ipsa canonum, qui evangelicis sensibus et apostolicis conciliorum vocibus contexuntur. Quam nobis lucem prope abstulerunt immania volumina privatorum interpretum, quibus priscus candor obtenebratur, ut quo longius per interpretationes aliorum a primis auctoribus evagamur, eo turbatiores hauriamus opiniones. Nam sicuti rivus longius a fonte discurrens venam obliviscitur suam, imbuiturque terrarum sapore qua perfluit, ita procul a suo capite per aliorum ingenia traducta veritas affectiones imbibit singulorum, exutoque splendore nativo, colores mentium atque opinionum suscipit alienarum, ejusque lumen, veluti solis radius, de una rerum facie in aliam saepius remissus, crebris incisionibus et iteratis casibus elanguescit.

Quid igitur miremur amplius tantam nostrarum sententiarum et morum cura veteribus dictatis atque institutis dissensionem et pugnam, si veritatem amplius in domicilio suo non quaerimus, relictaque radice commentitios excutimus ramos, volvimurque assidue per ineptias interpretum eorum qui canonum verba violenter torquent ad ingenium ac tempus lucemque suum, quique pulsa e christianis moribus veteri severitate, novam ignotamque veteribus morum attulere licentiam, christianam institutionem ex austera et gravi remissam reddentes atque praefractam.

Et ne reviviscente veterum canonum studio fraudis suae redarguantur, auctoritatem nituntur omnem vetustati detrahere, tamquam veterascere queat is quod est aeternum ac temporis expers, qualis est sapientia virtusque divina, quae immutabilis cum sit de se ita praedicat:

Dominus possedit me ab initio viarum suarum,
antequam quidquam fieret a principio.
Ab aeterno ordinata sum
et ex antiquis, antequam terra fieret[1].

Aut tamquam Christi praecepta perinde atque eorum ingenia temporibus et potentiae famulentur, vel tamquam recta ratio simul cum humanis moribus convertatur.

  1. Lapsus in citando: Invalid <ref> tag; no text was provided for refs named or14